Jump to content

Psalmus 33

E Vicipaedia
(Redirectum de Exsultate, iusti)
Psalmus 33 in sinistro organi folio inscriptus

Psalmus 33 (enumeratione Graeca psalmus 32 dictus) libri Psalmorum verbis "Exsultate, iusti" (sic in Nova Vulgata) incipit. Dei magnitudinem et bonitatem tractat.[1]

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David, aut quisquis huius Psalmi fuit author, ut fideles ad laudandum Deum incitet, argumentum proponit in generali eius providentia, qua sustinet, tuetur, ac gubernat totum mundum. Deinde paternam erga electum populum eius curam celebrat: simul ostendens quam necesse sit peculiari eius tutela pios foveri.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 33 (32) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David.
Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara;
in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum;
bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
5 Diligit misericordiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli firmati sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris;
ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra;
ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt;
ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium;
reprobat autem cogitationes populorum,
et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet;
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12 Beata gens cuius est Dominus Deus eius;
populus quem elegit in haereditatem sibi.
13 De caelo respexit Dominus;
vidit omnes filios hominum.
14 De praeparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant terram:
15 qui finxit sigillatim corda eorum;
qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem,
et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem;
in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,
et in eis qui sperant super misericordia eius:
19 ut eruat a morte animas eorum,
et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est.
21 Quia in eo laetabitur cor nostrum,
et in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.

  1. "The Greatness and Goodness of God", titulus in New Revised Standard Version.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXIII, p. 148.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 33 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!