Jump to content

Psalmus 23

E Vicipaedia
(Redirectum de Dominus regit me)
Psalmus 23 Anglice scripta picturisque praedita.
Psalmus 23 Hebraice cantus.
Iesus, pastor bonus. Mausoleum Gallae Placidiae, Ravennae.

Psalmus 23 (ordine Graeco psalmus 22) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Dominus pascit me," et in aliis versionibus "Dominus regit me."

Hic psalmus, qui de providentia et auxilio Dei enarrat, a multis compositoribus in musica ornatus est, inter quos sunt Ioannes Sebastianus Bach, Franciscus Schubert, Antonius Bruckner, Leonardus Bernstein, et ceteri.

Apud Christianos hic psalmus aliquando cum Iesu, pastore bono appellato, coniungitur.

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 23 ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David.
Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
2 in loco pascuae, ibi me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me;
3 animam meam convertit.
Deduxit me super semitas iustitiae
propter nomen suum.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum:
et calix meus inebrians, quam praeclarus est!
6 Et misericordia tua subsequetur me
omnibus diebus vitae meae;
et ut inhabitem in domo Domini
in longitudinem dierum.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 23 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)