Ravenna

E Vicipaedia
Wikidata Ravenna
Res apud Vicidata repertae:
Ravenna: insigne
Ravenna: insigne
Civitas: Italia
Locus: 44°24′58″N 12°12′6″E
Numerus incolarum: 155 751
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Ravenna

Gestio

Praefectus: Michele De Pascale
Procuratio superior: Provincia Ravennas

Geographia

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Spira, Posadas, Autricum, Cicestria, Ragusium

Tabula aut despectus

Ravenna: situs
Ravenna: situs
Forum Populi.

Ravenna[1] (Italiane: Ravenna) est urbs Italiae et municipium, circiter 159 055 incolarum, in regione Aemilia-Romania sita et caput Provinciae Ravennatis. Urbani Ravennates vel Ravennatenses appellantur.[2]

Alia nomina[recensere | fontem recensere]

Alia nomina urbis sunt: Rabenna,[3] Ravena,[4][3] Ravenna Sabinorum,[4] Ravennatensium Civitas,[4] Ravennatis Civitas,[4] Rhavenna,[3] Sigeza.[4] Alia nomina incolarum sunt Raviniani,[3] Rabennates,[3] Ravenenses,[4][3] Ravennenses.[4]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

De urbe Ravenna non multas memorias habemus usque ad annos in quibus Secundum Punicum bellum gerebatur, cum urbs civitas foederata cum Roma fuit. Romanis Ravenna magni momenti ad haec quae ad belli rationem pertinent semper fuit: undique enim seiuncta a continenti propter paludes erat, quae naturalem maximamque defensionem urbi eiusque agro praebebant, sed per paludes viatores et navigantes ad mare accedebant, unde ad inhabitantes commeatus auxiliaque afferri poterant. Ignotum est quando Romani Ravennam sub dicionem suam redegerint, sed satis constat primam Romanam classem quae Ravennae adfuit, Metelli, Sullae legati, classem fuisse, cum sescentesimo septuagesimo primo anno ab Urbe condita (anno 82 a.C.n.) Sullana classis Metello duce Ravennam appulerit; iisdem annis civitate Romana urbs etiam donabatur. A C. Iulio Caesare Ravenna, ubi antea Gallico bello hiberna fuerant, praetorii sedes delecta est, cum de republica administranda cum senatu ageretur; iisdem temporibus opera in portu militari perfecta sunt. Classis portus a Caesare Octaviano Augusto exstructus et munitus est, qui, cum maritimi praedones Superum mare et Orientis maria per multos annos obtinuissent, Classem Ravennatem instituit; ducentis quinquaginta navibus praedita, ea classis, quae postea Praetoria appellata est, medii Mari Nostri navium princeps statio fuit. Cum omnia commercia et omnis industria circum portum classemque cogerentur, cuius praefectus nobilissimus inter cives erat, prospera mercatorum lucra fuerunt, variis mercaturis factis sed maxime asparagis, piscibus et lignis e tota Cispadana et Transpadana Gallia advectis. Portus, qui tria milia passum circiter ab urbe distabat, ab Octaviano Augusto cum Pado flumine per Fossam Augustam coniunctus est, quae prope Ravennam in duos ramos dividebatur: alter moenia ad Ravennae defensionem firmandam circumibat; alter inter domos ad mercaturas faciliores reddendas perfluebat. Iis temporibus urbis Ravennae situs mirabilis fuit, variis insulis inter se per multos pontes coniunctis. Prosperitate felicitateque in mercaturis impetratis cives augebantur et urbs maior fiebat. Antiquorum more urbis circuitus quadrangulus fuit. Tiberio Claudio Caesare Augusto Germanico regnante, anno quadragesimo tertio, primo eius regni, duas portas Ravenna habuit: altera postea Salustra appellabitur, altera Posterula Latronum. Satis constat Portam Auream Claudio regnante aedificatam esse, quoniam titulus Claudii principis reminiscens in eius frontem appositus erat: Porta Aurea duas foramina et duas cylindratas turres habuit. Cum Ravenna aquae potulentae inops esset, Marco Ulpio Nerva Traiano regnante aquae ductus aedificatus est, quo aqua de monte Appennino ad agrum Ravennatem afferebatur. Ravenna tandem domos suas extra oppidum antiquum in illam regionem quae postea Regio Caesarum appellabitur diffundere coepit. Anno 105 Traianus a Ravennae portu ad Dacicas regiones profectus est: classis itum in Columna Traiana, quae Romae in Foro posita est, videre exsculptum possumus, dum princeps cum militibus suis navem conscendit.

Anno 402, Alaricus rex Visigothorum Italicam urbem Mediolanum obsidione clausit, quae caput Imperii Romani Occidentalis fuit. Ergo imperator Honorius caput imperii Ravennam transtulit, quae a paludibus et fossis protecta est.

Ravenna caput Imperii Romani Occidentalis usque ad finem imperii anno 476 mansit. Postea caput regni Odoacris et Ostrogothorum fuit. Deinde Ravenna a Byzantio capta est et urbs maxima Italiae Byzantinae usque ad annum 751 mansit, cum Langobardi Ravennam ceperunt.

Post cladem Langobardum contra Francos anno 774, Ravenna papae data est, et per multa saecula ad Civitatem Ecclesiae pertinuit.

Anno 1321, Dantes Alagherius Ravennae obiit et ibi sepultus est.

Post cladem Napoleonis anno 1815, Civitas Ecclesiae restituta est, sed anno 1860 Ravenna Regno Sardiniae (ab anno 1861 Regno Italiae) coniuncta est.

Homines illustres[recensere | fontem recensere]

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Ravenna, cum Cervia, sedes episcopalis metropolitana est, cum nomine Archidioecesis Ravennatensis et Cerviensis[5]. Praesens archiepiscopus est Laurentius Ghizzoni.

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Ammonite, Bastia, Borgo Montone, Borgo Faina, Borgo Masotti, Borgo Papale, Borgo Sisa, Ca'di Guardia, Camerlona, Campiano, Carraie, Casal Borsetti, Casemurate, Caserma, Castellaccio, Castiglione di Ravenna, Cilla di Savarna, Classe, Coccolia, Conventello, Ducenta, Durazzano-Borgo Sisa, Filetto, Fornace Zarattini, Fosso Ghiaia, Gambellara, Ghibullo, Glorie, Grattacoppa, Lido Adriano, Lido di Classe, Lido di Dante, Lido di Savio, Longana, Madonna dell'Albero, Mandriole, Marina di Ravenna, Marina Romea, Massa-Castello, Mensa-Matellica, Mezzano, Osteria, Palazzone, Piangipane, Pilastro, Ponte Nuovo, Porto Corsini, Porto Fuori, Punta Marina Terme, Ragone, Roncalceci, San Bartolo, San Marco, San Michele, San Pietro in Campiano, San Pietro in Trento, San Pietro in Vincoli, San Romualdo, San Zaccaria, Sant'Alberto, Sant'Antonio, Santerno, Santo Stefano, Savarna, Savio, Torri, Villanova di Ravenna.

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Iulius Caesar, Bellum civile 1.5.5; Pomponius Mela, De chorographia 2.64.
  2. C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press s.v. "Ravenna".
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 W. Schweickard, Derivati da nomi geografici (Tubingae: M. Niemeyer, 2006) (Textus apud Google Books)
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 4.5 4.6 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  5. www.catholic-hierarchy.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio
  • Friedrich Wilhelm Deichmann, Ravenna, Hauptstadt des spätantiken Abendlandes. 3 voll. (vol. 2 in 3 fasciculis divisum). Wiesbaden: Steiner, 1969-1989
  • Joaquín Martínez Pizarro, Writing Ravenna : the Liber pontificalis of Andreas Agnellus. Ann Arbor: University of Michigan Press, 1995 Textus apud Hathi Trust

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 44°24′58″N 12°12′6″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ravennam spectant.
  • Situs publicus (Italiane)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium