Tetragrammaton

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
יהוה

Tetragrammaton[1] (Graece: τετραγράμματον 'quadriliterum'[2]) est nomen Dei quattuor litterarum in Vetere Testamento Hebraico, יהוה, in litteris scientificis JHVH, JHWH sive YHWH scriptum (cum vocalibus plerumque Jahwe sive Jehovah). Hac notione primo Flavius Iosephus utitur ad nomen Dei denotandum, postea Patres Ecclesiae, papyri magici et Talmud Hierosolymitanum.[3] JHVH ibi est liberator ac iustus foederis socius populi electi Israel, qui simul pro Iudaeis ac Christianis est creator, iudex et salvator mundi. Sic prima Decalogi tabula (Ex 20,2-3) dicit:

אנכי יהוה אלהיך אשר הוצאתיך מארץ מצרים מבית עבדים׃
לא יהיה־לך אלהים אחרים על־פני׃

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
3 Non habebis deos alienos coram me.
[4]

Tetragrammaton in Encyclopaedia biblica Iudaica 6823-ies, in Biblia Hebraica Stuttgartensis 6828-ies invenitur. Est nomen proprium Bibliorum frequentissimum.

Testimonia archaeologica[recensere | fontem recensere]

In Tanach IHVH est nomen singulare Dei Israel. Sed etiam apud populos, qui circa erant, hoc dei nomen invenitur, praeterea in nominibus theophoris, quae dicuntur, forma quidem contracta.

Index locorum Aegyptiacorum in Ammonis templo in Soleb, qui a tempore Amenophis III (1402–1363 a.C.n.) repetit, "terram Schasu-IHV" commemorat. Etiam tempore Ramses III (1198–1166 a.C.n.) hoc nomen invenitur. Et montes trans Iordanem sitos et deum Beduinorum ibi viventium significat. In testulis (ὄστρακον) Ugariticis deus JW "filius El" legitur.

Columna Mesae (sub annum 840 a.C.n.) antiquissimum extra Biblia testimonium Tetragrammati ducitur: Et cepi vasa IHVH et tuli ea ad Chamos. Etiam tabula nuper inventa litteris Phoeniciis JOD, HE, VAV, HE inscripta nomen dei exprimit.

Testimonia nominis e regno Israel antiquissima a saeculo octavo repetunt: Sigillum sacerdotale inscriptionem Miqneiav servi IHVH proprium fert. In epitaphio prope Lachis scriptum est Benedictus sit Uriiahu a IHVH. Ambo nomina propria formam nominis dei contractam continent.

Fragmenta e tempore regni Israel incipiente in Kuntillat Ajrud in Sinai paeninsula IHVH iuxta deum Baal litteris Phoeniciis habentes tum polytheismum viguisse demonstrant.

In formulis salutatoriis Litterarum Lachis e saeculo sexto oriundarum inter alia scriptum est: IHVH domino meo nuntios bonos det / IHVH dominum meum salutem det. Etiam iuris iurandi verba Biblica vivit JHWH[5] hic invenitur. Quod nomen IHVH ad salutandum in usu erat testulae ex Arad testantur (ut puta: IHVH pacem tuam requirat).

Praeter formam longiorem ab Exsilio Babylonico (586–539 a.C.n.) saepius formae contractae ut puta IHV aut IHH Lingua Aramaica apparent. In Elephantine in Aegypto, ubi erat colonia Iudaeorum militaris, usque ad annum 410 a.C.n. IHVH-templum fuit. In eius vicinia ambo formulae contractae in litteris, iuris iurandi verbis et litteris caeremonialibus inveniuntur, sicut: Bonis ominibus IHH ac CHNM te prosequatur. Haec formula syncretistica deum Biblicum cum deo Aegyptiaco coniungit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tetragrammaton spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "tetragrammaton".
  2. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "quadriliterus".
  3. Vide vocem Tetragrammaton in: Jewish Encyclopedia
  4. Secundum Novam Vulgatam
  5. Vide ut puta Ier 16,15: "Vivit Dominus"


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!