Dominus pascit me

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iesus Pastor bonus. Mausoleum Gallae Placidiae, Ravennae

Dominus pascit me est initium et ergo titulus noti Psalmi 23 (secundum enumerationem Vulgatae: 22). Hic psalmus, qui de providentia et auxilio Dei enarrat, a multis compositoribus in musica ornatus est, exempli gratia: Ioannes Sebastianus Bach, Franciscus Schubert, Antonius Bruckner, Leonardus Bernstein, etc.

Dominus pascit me, et nihil mihi deerit;

in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me.
Animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in Valle umbrae Mortis,
non timebo mala, quoniam Tu mecum es,
virga Tua et baculus Tuus,
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitae meae,
et inhabitabo in Domo Domini

in longitudinem dierum.
– Psalmus 23

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dominus pascit me spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica 151152–155Psalmi Salomonis
Vocabula PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum graduum
Versiones in Vicifonte Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)