Gulielmus Niklas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gulielmus Niklas
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Septembris 1887; Traunstein
Obitus: 12 Aprilis 1957; Monacum
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: politicus, Veterinarius, professor
Patronus: Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis

Memoria

Laurae: Grand Cross 1st class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Gulielmus (Theod.: Wilhelm) Niklas (natus 24 Septembris 1887 oppido Traunstein, mortuus 12 Aprilis 1957 Monachii) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius paedagogus fuit. Ipse anno 1906 maturitatem adeptus est et deinde primo iurisprudentiae et rebus publicis, deinde ab anno 1907 Monachii medicinae animalium et agriculturae studebat. Anno 1912 probationem medicinae animalium ministrorum Bavariae accepit et anno 1913 doctor promotus est. Deinde ad annum 1915 inspector educationis animalium operam dedit. Anno 1915/1916 referendarius in administerio Bavariae rerum internarum, tum Berolini in magistratu victus bellici fuit. Ab anno 1920 minister publicus in Administerio Imperii Victus Agriculturaeque operam dedit. Ab anno 1925 suppraepositus in administerio Bavariae agriculturae fuit. Cum ad NSDAP accedere negavisset, anno 1935 a Nazistis dimissus est et se fundo sustentavit. Anno 1945 iterum in administerium agriculturae Bavariae vocatus est. Annis 1947 - 1955 medicinam animalium in Universitate Monacensi docuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Maritus erat et ex ea unam filiam Paulam habuit, quae Iosepho Ertl nupsit, successori suo administro foederali agriculturae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Niklas cum aliis factionem CSU condidit. Anno 1946 secretarius statalis in administerio agriculturae Bavariae factus est et rector vicarius victus agriculturaeque Zonae Angloamericanae Germaniae fuit. 20 Septembris 1949 Administer Foederalis Rei Agrariae in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. 30 Maii 1951 legatus Dietae Foederalis Germaniae suffectus est. Post electionem Dietae Foederalis anni 1953 magistratum et parlamentum reliquit, quod sodales eius eum morbo et aetate confectum esse putaverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)