Cancellarius

E Vicipaedia

Cancellarius in medio aevo clericus aulicus erat qui tabulas scribebat. Vocabulum cancellarii a verbo cancellorum derivatum est. Cancellarius enim tabellas scribebat in camera quae cancellis a publico separata erat.

Munus cancellarii hodie in multis institutis invenitur. Studiorum universitates exempli gratia cancellarios habent qui rebus administrationis curant.

Britannia[recensere | fontem recensere]

In Britannia aerarii minister "Cancellarius Scaccarii" (Anglice: Chancellor of the Exchequer) appellatur. Justitiae minister "Dominus cancellarius" (Anglice: Lord Chancellor) appellatur.

Germania et Austria[recensere | fontem recensere]

In Germania et Austria caput regni cancellarius (Germanice Kanzler) appellatus est. Angela Merkel nunc est cancellaria Germaniae. Otho de Bismarck cancellarius Germaniae fuit ab 1867 ad 1890.

America meridionalis[recensere | fontem recensere]

In Brasilia, Columbia, Peruvia Venetiolaque Negotiorum Externorum minister "cancellarius" appellatur.

Nexus interni