Roman numeral 10000 CC DD.svg

The Wall Street Journal

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Wall Street Journal (Diurnum Murivicense) est internationale diarium Americanum, quod pluribus 2 000 000 subscribentibus et 931 000 per interrete legentibus, a Dow Jones & Sociis Novi Eboraci et iterum in Asia Europaque editur. Nova tractat praecipue negotia Americana et inter gentes, et res fiscales; nomen enim de Wall Street, via Novieboracensis quae vicum medium fiscalem delineat, deductum est.

Diurnum die 8 Iulii 1889 a Carolo Dow, Eduardo Jones, et Carolo Bergstresser conditum est, et ab eo tempore continuo editur. Plurima omnium actorum diurnorum exemplaria in Civitatibus Foederatis edebat, dum USA Today mense Novembre anni 2003 superaverit. Quod ad diaria de rebus negotiosis et fiscalibus spectat, primus aemulus est Financial Times Londiniensis, qui item plures editiones inter gentes profert.

Praemium Pulitzer ter viciens accepit, nuperrime bis anno 2007, pro commentariis quae investigaverunt morem optionum diem retrosignandi, nempe optionum quae pertinent ad sortes pecuniarias, et adversum prominentis oeconomiae Reipublicae Popularis Sinarum effectum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


diaria Haec stipula ad diarium spectat. Amplifica, si potes!