Alexander Hamiltonius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Hamiltonius, a Ioanne Trumbull pictus.

Alexander Hamiltonius,[1] vel Alexander Hamilton (Carolopolite Sanctorum Kitts et Nevis, 11 Ianuarii 1755 vel 1757—Novi Eboraci, 12 Iulii 1804), unus ex Conditoribus Civitatum Foederatarum, fuit Americanus miles, iurisconsultus, vir rerum civilium peritus, vir oeconomiae peritus, vir reipublicae peritissimus, revolutionarius, et primus Secretarius Thesauri Civitatum Foederatarum.

Fuit legatus populi in legislatura Novi Eboraci? et Congressu Civitatum Foederatarum sub Capitibus Confoederationis. Series libellorum Federalist Papers pro Constitutione Civitatum Foederatarum cum Ioanne Jay et Iacobo Madison conscripsit.

Condidit Argentaria Novi Eboraci (Bank of New York); Monetam Civitatum Foederatarum (United States Mint); Prima Civitatum Foederatarum Argentaria (First Bank of the United States); "Systema Navium Actuariarum," postea Revenue Cutter Service, nunc Custodes Litoris Civitatum Foederatarum (United States Coast Guard); Factionem Foederalistam; et diurnum New-York Evening Post, nunc New York Post.[2][3] Fuit secretarius et postea praeses Noveboracensis Manumissionis Societatis (McManus 1966:168).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes secondarii[recensere | fontem recensere]

Biographiae[recensere | fontem recensere]

Studia propria[recensere | fontem recensere]

Fontes primarii[recensere | fontem recensere]

  • Freeman, Joanne B., ed. 2002 Alexander Hamilton: Writings. Editio The Library of America. ISBN 978-1-93108204-4.
  • Frisch, Morton J. 1985. Selected Writings and Speeches of Alexander Hamilton..
  • Morris, Richard. ed. 1957. Alexander Hamilton and the Founding of the Nation.
  • Taylor, George Rogers, ed. 1950. Hamilton and the National Debt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen attestatum est ("Alexandrum Hamiltonium, tribunum, aerario praefecit") in Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pagina 139.
  2. Allan Nevins, The Evening Post: Century of Journalism (Boni et Liveright, 1922), p. 17.
  3. Michael Emery et Edward Emery, The Press and America, 7th ed. (Simon & Schuster, 1992), p. 74.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]