Franciscopolis (California)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscopolis (California)
Lightmatter sanfrancisco.jpg
California Map showing San Francisco County.png
Locus in California
Natio Civitates Foederatae
Civitas California
Comitatus Sanctus Franciscus
Gubernatio
Praefectus Gavin Newsom (D)
Superficies
Tota 122 km²
Aqua 1.0 km² (0.8%)
Multitudo
Tota (2006) 744,041
In regione 4,180,027
Densitas 6111/km²
Regio temporis UTC − 8
Franciscopolis

Vide etiam paginam discretivam: Franciscopolis (discretiva)

Franciscopolis[1][2][3] sive Sanctus Franciscus[4] (Anglice et Hispanice San Francisco in laudem Francisci Assisiensis appellata) est simul urbs et comitatus in California situs. Franciscopolis Ponte Aureae Portae et multis aliis spectaculis nota est. Urbs in Paeninsula Sancti Francisci iacet, inter Oceanum Pacificum et Sinum Sancti Francisci. Septima pars (14.1 %) Franciscopolitanorum ex America Latina orta est. Admodum pauci (45.7 %) Anglice domi loquuntur.

De historia[recensere | fontem recensere]

Fanum Sancti Francisci anno 1776 ab Hispanis conditum est. Aurum anno 1848º inventum est in montibus Californiae, et deinde populus iniens urbem ingentiorem creavit. Die 18 Aprilis 1906 fortissimus terrae motus et ignis urbem deruit. Sed urbs rapide reaedificabatur, et multae et novae domus et insulae creabantur. Anno 1936 Pons Sinus Sancti Francisci Quercupolisque positus est, et anno 1937 praeclarus Pons Aurae Portae. Post Bello Orbis Terrarum II, urbs pro libertate et varietate nota est, etiam urbs ubi Charta Consociationis Nationum decreta est. Anno 1967, 'Aestas Amoris' in urbe celebratur. Decennio 197º, urbs focus proelii iuribus homophylophilorum erat. Anno 1989º, alter terrae motus urbem concussit, quo multae viae et domus obrutae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 274, s.v. San Francisco.
  2. Albert, Sigrides (2013). "Chronicalia: Calamitatem aeroplani factam esse". Vox Latina (Societas Latina) (193): 426 
  3. "Nomina Locorum" apud Boreoccidentales
  4. Cf. Hierarchia Ecclesiae Romanae: Archidioecesis Sancti Francisci


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!