Placidus Fixlmillner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Placidus Fixlmillner

Placidus Fixlmillner (baptizatus Iosephus; natus die 28 Maii 1721 in castro Achleiten prope Cremifanum Austriae Superioris; mortuus die 27 Augusti 1791 in monasterio Cremifanensi) fuit polyhistor, iuris canonici consultus et professor Baroci tardioris, imprimis notus ut astronomus et musicus. Ab anno 1762 usque ad annum 1791 praefectus Speculae astronomicae Cremifanensis fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam Fixlmillner annis 1729-1735 in schola monasterii Cremifanensis eruditus est, annis 1735-1737 Salisburgi philosophiae, arti musicae mathematicaeque studebat et anno 1737 lauro philosophiae ornatus est. Deinde habitum monasticum nomenque Sancti Placidi suscipiens die 1 Novembris 1738 vota simplicia professus est. Anno 1740 Salisburgum reversus in Universitate Salisburgensi theologiae (anno 1745 Dr. theol.), legibus iuris utriusque, sacrae et profanae historiae, linguis orientalibus occidentalibusque, et iterum arti musicae mathematicaeque incumbebat.

Ab anno 1746 munere professoris Iuris canonici per plus quam 40 annos et simul variis aliis muneribus in Academia functus annis 1749-1791 Decanus altiorum classium erat. Anno 1760 Notarius Apostolicus in Romana Curia inscriptus est. Ad hoc anno 1761 Transitu Veneris commotus se plenius astronomiae consecravit.

Patruus eius, abbas Alexander Fixlmillner, anno 1748 Cremifani speculam astronomicam erigi iusserat. Placidus Fixlmillner armatura supplenda et nova instrumenta excogitanda erant, quibus longitudinem et latitudinem geographicam tam accurate definivit, ut anno 1762 speculae praefectus nominatus sit. Assiduus observator variorum phaenomenorum factus tamen simul Salisburgi ultra ius canonicum docebat.

Die 27 Augusti 1791 Placidus Fixlmillner 71 annos natus Diarrhoea colliquativa mortuus est. Pater Thaddäus Derfflinger, successor eius ut speculae praefectus anno 1791 "Acta cremifanensia a Placido Fixlmillner" edidit, quibus multa et varia opera Fixlmillneriana (ab astronomia per artem metiendi, quaestiones iuridicas usque ad artem musicam) demonstrentur.

Fixlmillner astronomus[recensere | fontem recensere]

Fixlmillner erat inter primos, qui Uranum planetam observaverunt, cum anno 1781 a Herschel inventus esset, et ex observationibus suis novi orbitam planetae. Sui loci stellarum maxime accurati Mercurii planetae Hieronymo Lalande ad novas tabulas exarandas magno usui erant. Praeterea Fixlmillner libro "Meridianus speculæ astronomicæ cremifanensis" intitulato (Styrae 1765) locum geographicum observatoriii Cremifanensis tam accurate circumscripsit, ut pro multis bibliothecis primum opus normativum Astrogeodaesiae factum sit, alio libro nomine "Decennium astronomicum" (Styrae 1776) observationes annorum 1765-1775 multis calculis annotationibusque additis demonstravit. Ex observationibus Transitus Veneris anni 1769 toto orbe terrarum collectis Fixlmillner distantiam inter terram et solem (unitatem astronomicam) maxime subtiliter computavit (numerus eius: 154 050 000 km, i.e. tantum 3% a numero hodierno aberrans).

Varia[recensere | fontem recensere]

  • Inter astronomos totius Europae notus erat.
  • De libro eius nomine "Reipublicae sacrae origines divinae" (Styrae 1756) homines illius temporis "litteris aureis imprimi deberi" dixerunt.
  • In arte musica Fixlmillner, qui discipulus Ioannis Ernesti Eberlin Salisburgensis fuerat, organista claruit et contrapuncti magistrum se praebuit. Notationem musicam faciliorem intellectu excogitavit, quae autem non late diffusa est.
  • Fixlmillner statura procerus et moribus iucundus fuisse dicitur. Sententia eius monastica erat: Sicut amat quemquam, ita amatur a quoquam.

Opera typis expressa[recensere | fontem recensere]

  • Specimen scripturisticum, seu quaestiones selectae ex priori parte GENESIS, a mundo condito usque ad mortem Abrahae (Salisburgi 1742)
  • Reipublicae sacrae origines divinae (Styrae 1756)
  • Meridianus speculae astronomicae Cremifanensis (Styrae 1765)
  • Decenium astronomicum, continens observationes praecipuas ab anno 1765 ad annum 1775 in specula Cremifanensi factas (Styrae 1776)
  • Oratio academica: De cometarum praesagiis (habita anno 1769, a Christiano Froschauer anno 1994 edita, vide infra)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christian Bruhns: Placidus Fixlmillner, in: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Vol. 7, Duncker & Humblot, Lipsiae 1877, p. 86 s.
  • Altman Kellner, Musikgeschichte des Stiftes Kremsmünster (Cremifani 1956)
  • Ansgar Rabenalt: Placidus Fixlmillner, in: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 5, Duncker & Humblot, Berolini 1961, p. 219.
  • Altman Kellner: Profeßbuch des Stiftes Kremsmünster (Cremifani 1968)
  • Christian Froschauer: Die Akademierede des P. Plazidus Fixlmillner von 1769 über die Vorzeichen der Kometen, in: 137. Jahresbericht des Öffentlichen Stiftsgymnasiums von Kremsmünster, p. 46 - 79 (Cremifani 1994).
  • Gerhard Kraml: Der Sternwarte von Kremsmünster erster Direktor P. Plazidus Fixlmillner, in: Gesammelte Aspekte des Fortschritts - Katalog zur Ausstellung Technik, p. 53 - 62 (Lentiae 2006)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]