Coloratum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Coloratum
Vexillum Colorati Signum Colorati
Vexillum Colorati Signum Colorati
Agnomen: Civitas Centesimi Anni
(Anglice: Centennial State)
Sententia: Nil sine numine
Tabula Americae cum Colorati
Civitates aliae
Caput Denverium
Urbs maxima Denverium
Linguae publicae Anglica
Superficies  Ordo 8°
 - Tota 269.837 km²
 - Terrae 268.879 km²
 - Aquae 962 km²
 - % aqua 0,36
 - Latitudo 451 km
 - Longitudo 612 km
 - Locus (Sept-Medit) 37° Sept. ad 41° Sept.
 - Locus (Occ-Orient) 102°03' Occ. ad 109°03' Occ.
Numerus civium  Ordo 22°
 - Total ([[ ]]) 5'116'796 (2011)
 - Densitas civium 19/km² (37°)
Altitudo  
 - Altissima
4401 metra
 - Media 2073 metra
 - Humillima 1010 metra
Accessio  Die 1 Augusti, 1876 (38°)
Gubernator Ioannes Hickenlooper
Senatores C.F.A.
Zona horaria UTC-7/-6
ISO 3166-2 US-CO

Coloratum[1] (vulgo Colorado; ab indigenis pronuntiatum [ˌkɒləˈrædoʊ] vel, praesertim ab aliis, [ˌkɒləˈrɑdoʊ][2]) est civitas inter Montes Saxosos in Foederatis Americae Civitatibus, cuius Census Pars anno 2007 existimavit incolarum numerum circiter 4 861 515, 13.03 centesimis partibus plus quam in censu anni 2000. Coloratum quoque pars esse regionum Americarum australis occidentisque considerari potest. Caput et maxima civitatis urbs est Denverium. Civitatis incolae Rubifluviani[3] seu Coloratenses[4] nominantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Arx gentis Anasazorum in rupe apud Mesa Verde, ab Gustaf Nordenskiöld anno 1891 photographata.

Regio nunc Civitas Coloratum appellata plus quam tredecim milia annorum ab Indis Americanis incolabatur. Situs Lindenmeier in Comitatu Larimer res antiquas factas circiter ab 11 200 a.C.n. usque ad 3000 a.C.n. continet. Gens Anasazi valles mesasque Planitiei Coloratensis incolavit (apud Americanos, elevata super circumiectis locis planities nominatur mesa, verbum deductum ab mensa). Gens Uta in vallibus Montium Saxosorum Australium occidentaliumque habitavit. Gentes Arapaho Cheyenneque ad venandum in Planitiem Altam migraverunt.

Anno 1803, Civitates Foederatae Americae per Emptionem Ludovicianam orientalem Montium Saxosorum partem de Francia coemerunt. Hispani autem crediderunt se possidere hos fines, qui iacuerunt in ingenti regione circa Sanctam Novi Mexici Fidem, suam coloniam. Civitates Foederatae, ab Hispanis dissentientes, Februario ineunte anni 1806, miserunt in hanc regionem exploratorem Zebulon Pike, quem autem equitatus Hispanicus in Valle Sancti Ludovici cito cepit; Hispani, cum eum Chihuahuam duxerant, Iulio ineunte a Mexico expulerunt.

Benti Castra Vetera apud Arcansiani Fluminis ripas, ab 1833 usque ad 1849 administrata.

Foedere Adams-Onís anno 1819 facto, Foederatae Americae Civitates omnem terram australem occidentemque Arcansiani Fluminis concessit. Mexicum tandem ab Hispania liberatum est, sed post Bellum Mexicum-Americanum, foedere Guadalupe Hidalgo anno 1848 facto, Civitatibus tamen Foederatis provincias septentrionales rursus concessit. Haec regio, cuius pars Coloratum futurum sit, est omnis divisa in quattuor partes: territoria Novum Mexicum atque Uta anno 1850, et territoria Cansia atque Nebrasca anno 1854.

Plurimi agripetae vel coloni, euntes ad civitates occidentes, praesertim Oregoniam, Deseretum, Californiam, vitaverunt Montes Saxosos salebrosos altosque, atqui secuti sunt Platte Flumen Septentrionale et Sweetwater Flumen per locum nunc Vyomina nominatum, ut in terram praeter Montes Saxosos advenirent.

Anno 1851 9 Aprilis, primum oppidum Coloratense, Sanctus Ludovicus (tum in Territorio Novi Mexici, sed nunc Colorati) ab agripetis Hispanicis (ex Taose in Mexico Novo advenientes) conditus est. Auro apud Platte Fluminis ripas in Kansia mense Iulio anni 1858 invento, Pikes Montem Decursum Pro Auro concitatus est. Stragibus vel farraginibus auri apud ripas fluminum mox omnino exhaustis, uberae auri, argenti, aliorum metallorum venae occultae in montibus cuniculariis sunt inventae.

Lithographia castrorum cuniculariorum apud Denverium anno 1859 facta.

Rectio Provisionalis Territoriae Jeffersonis die 24 Aprilis 1859 est parata, sed non probata ab auctoritate foederale. Abrahamo Lincoln designato anno 1860 praeside, sex civitates servitudinem sinentes ab Foedere Civitatum Americae secesserunt et bellum ingerere minati sunt. Ut potestatem liberarum civitatum auxerint, Congressus Foederatarum Americae Civitatum statim, die 1 Aprilis anno 1861, Territorii Kansiae partem orientalem Foederi Civitatum Americae, ut liberam Civitatem Cansiae, quamquam hactenus imparati pars occidens eiusque agri aurei manebant, adiunxit.

Post triginta dies, die 28 Februarii 1861, Praeside Iacobo Buchanan, libera Civitas Colorati a Congressu condita est. Eius fines usque ad hodie eadem manent. "Coloratum" haec civitas appellata est propterea quod Coloratense Flumen olim hoc loco oriri accreditum est. Hoc flumen "Rio Colorato" Hispanice exploratoribus Hispanicis nominatum erat ob alluviem murream quae una cum eo ex montibus vehitur. Revera, numquam Coloratense Flumen per Coloratum manabat usque Grande Flumen a Congressu anno 1921 denuo appellatum est.

Congressus Civitatum Americae die 3 Martii 1875 tres desideria ad Territoriam Colorati condendam definivit. Die 1 Augusti 1876, viginti octo dies post primam centuriam Civitatum Americae, Praeses Ulixes S. Grant Civitatem Colorati, civitatem tricensimam et octavam, pronuntiatione Foederi Civitatum Americae adiunxit. Propterea quod "Civitas Centesimi Anni" quoque appellatum est. Anno 1878, ingente argentium acervo invento apud Leadville, Decursus Coloratensis pro Argento concitavitur. Argentium etiam maxime desideratum est cum Actio Sherman Argenti Redimendi anno 1890 constituta esset, sed hac actione anno 1893 abrogata, statim res cuniculara agriculturaque conlapsae sunt.

Feminae Coloratae potestatem ad suffragia capienda die 7 Novembris 1893 coeperunt; itaque Coloratum est civitas prima liberata totaliter suffragiis popularibus. Circiter decies centena milia incolarum Coloratum anno 1930 continuit. Civitas decade 1930 Depressione Oeconomica Magna atque Sinu Pulvereo magnopere doluit, sed multis peregrinatoribus post secundum bellum mundanum adventis, res secundae factae sunt. Periegesis technologiaque alta oeconomiam alere inceperunt. Circiter 4,300,000 incolarum Civitas anno 2000 continuit.

Batalariae cataphractae tres Classis Civitatum Foederatum Americae 'Coloratum' nominatae sunt: prima ob Coloratense Flumen; alterae duae ob Civitatem ipsam.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. http://web.archive.org/20011219184415/www.geocities.com/mapguygk07/Colorado/placenames.htm#Mispronounced
  3. [1]
  4. ibid.