Gulielmus Herschel
E Vicipaedia
Gulielmus Herschel[1][2] (Germanice: Friedrich Wilhelm Herschel), Germanus natu, fuit Britannicus astronomus et compositor, qui planetam Uranum invenit, et lucem infrarubram (Anglice: infrared).
Index |
[recensere] Vita
Natus Hannoveriae in Germania anno 1738, ad Britanniam transtulit, ut fuerit musicus in legione Hannoveriensi, quae ad Britanniam imperata erat. Quamquam musicam multam scripsit, hodierne magna in parte oblita est. Propter musicam ad mathematicam animadvertit, deinde a mathematica ad astronomiam. Astronomus regis Georgi III 1782 factus est. Anno 1788, Mariam Pitt viduam in matrimonium duxit. Filius eorum solus, Iohannes, etiam fuit astronomus. Anno 1822 Gulielmus Herschel in Britannia mortuus est. In suo memoriae lapide sunt inscripta verba "Coelorum perrupit claustra."
[recensere] Urani inventus
Cum in Britannia Aquis Calidis habitabat, anno 1781 Uranum invenit. Planeta invento illum Georgium Siderem appellavit, sed Gallis nomen displicebat et nomen Herschel proponebant; tandem Uranus nomen huius planetae acceptum est.
[recensere] Notae
[recensere] Nexus Externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmo Herschel spectant. |

