Georgius Christophorus Lichtenberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Christophorus Lichtenberg
Georg Christoph Lichtenberg
Georgius Christophorus Lichtenberg
Natus 1° Iulii 1742
in oppido vulgo Ober-Ramstadt appellato apud Darmstadium
Obiit 24° Februarii 1799
Gottingae

Georgius Christophorus Lichtenberg (1742 -- 1799) vel rarius Georgius Christopherus Lichtenberg mathematicus, physicus, poeta - natus est 1742 in oppido Germanico Ober-Ramstadt.

Usque ad annum decimum vitae a parentibus educatus est. Ab anno 1752 discipulus scholae Latinae (Lateinschule) vulgo Darmstädter Pädagog, hodie Altes Pädagog nominatae erat.

Gottingae mathematicae physicaeque studuit. Ibi anno 1770 ad universitatem professor physicae experimentalis evocatus est. Obiit anno 1799 Gottingae.

Dicitur anglophilum factum esse postquam Londinium visitavit. Libellos scripsit qui post mortem editi sunt et quos Anglice waste books et Germanice Sudelbücher appellavit.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • Sigrides Albert: De Georgio Christophoro Lichtenberg, physico et viro litterario saeculi duodevicesimi. In VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., Tomus 42, 2006, Fasc. 164.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Christopherum Lichtenberg spectant.