Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Indus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Indus (discretiva)

Indus (Flumen) (Darya-e Sindh)
Sindh, Sindhu, Abāsin, Hindu, Sengge Chu, Yìndù Hé
Flumen
Despectus in pelvem Fluminis Indi in Pakistania meridiana, ex satellite
Natio Pakistania (93%)
India (5%)
Sina (2%)
Fons Confluentia fluminum Sengge et Gar
 - locus Planities Tibetana, Tibet Autonomous Region, China
Os Sapta Sindhu
 - locus Sindh, Pakistania
 - altitudo 0 m (0 ft)
Longitudo 3 200 km (2 000 mi) approx.
Pelvis hydrographica 1 165 000 km² (450 000 sq mi) approx.
Effluens for Mare Arabicum
 - medium 6 600 m3/s (230 000 cu ft/s) circa
Canalis Thal ex Flumine Indo Pakistaniae visus

Indus (Sanscritice सिन्धु ; Avestane Harauhuti ; Urdu دریائے سندھ Daryā-e Sindh ; Sindhice سنڌو Sindhu ; Pashtoiceاباسين Abāsin 'Pater Fluminum' ; Punjabice سندھ Sindh ; Hindkoice سندھ Sindh ; Persice رود سند Rūd-e Sind ; Arabice Al-Sind ; Tibetanice Sênggê Zangbo 'Flumen Leonum' ; Mandarinice 森格藏布 / 狮泉河 / 印度河, pinyin Sēngé Zàngbù / Shīquán Hé / Yìndù Hé ; Graece Ινδός ; Turcice Nilab) est maius flumen quod Pakistaniam praeterfluit; ei etiam sunt cursus per Sinas et India.

Flumen, quod in Planitie Thibetana Sinae occidentalis prope Lacum Mansarovar in Regione Autonoma Thibetana oritur, cursum habet per districtum Ladakh Jammu et Kashmir, et deinde Pakistaniam per Regiones Septentrionales (Gilgit-Baltistan) intrat, per Pakistaniam Septentrionalem ad meridiem secundum omnem Pakistaniae longitudinem perfluens, ut postremum in Mare Arabicum prope portum Karachi in Sindh defluat. Sua longititudo est 3180 km, et id est longissimum Pakistaniae flumen.

Flumini est pelvis siccationis? plus quam 1 165 000 chiliometra quadrata. Sua aestimata fluxio annua est circa 207 chiliometra cubica; ergo secundum fluxum annuum id est vicensimum primum orbis terrarum flumen. Id, in glaciariis summi mundi oriens, aquam oecosystematibus silvarum temperatarum, planitierum, et terrarum aridarum suppeditat. Una cum fluminibus Jhelum, Chenab, Ravi, Sutlej, Beas, et duo tributarii ex Khyber Pakhtunkhwa et Afgania, Indus deltam constitit Pakistaniae in Rigveda Vedica ut Sapta Sindhu et in Iranico Zend Avesta ut Hapta Hindu memoratam, ambobus nominibus 'Septem Flumina' significantibus.

Flumen fuit res admirationis per Aetatem Classicam. Darius, Rex Imperii Persici, Scylacem Caryandensem ad explorandum flumen anno 510 a.C.n. misit.

Nomen fluminis dedit et civitati Indiae et epochae Indanae.

Indus prope Skardu, Gilgit Baltistan

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Indus gravissimas oeconomiae Pakistaniae aquas suppeditat, praecipue rusticae provinciae Punjab, quae plurimum productionis agriculturae civitatis constitit. Quinque fluvii ex quibus Punjab appellatur sunt flumina Jhelum, Chenab, Ravi, Beas, et Sutlej. Indus etiam multas industrias graves praebet, et plurimum aquae quae bibi potest in Pakistania offert.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Indus per Pakistaniam in Mare Arabicum defluit.

Tributarii[recensere | fontem recensere]

Vita fera[recensere | fontem recensere]

Pons in Flumine Indo in Pakistania situs

Res de valle Indica relatae ex temporibus expeditionis Alexandri dicunt silvam sanam in regione crevisse, quae nunc multo recessit. Babur, Imperator Mughal, in suis memoriis (Baburnama) dicit esse secundum fluminis ripas Rhinocerotidas. Valles est sicca, plantas male sustinens; itaque agricultura praecipue ob inrigationem sustinetur.

Platanista gangetica minor, caeca Delphinidarum subspecies, solum in Indo invenitur, quamquam ea olim in tributariis fluminis habitabat. Secundum World Wildlife Fund, ea est unum ex periclitatissimorum Cetaceorum, quia solum circa mille singula nunc vivunt.[1]

Pisces generis Hilsae sunt pro cibo suavi hominum qui prope flumen habitant. Numerus piscium in flumine est amplus, atque Sukkur, Thatta, et Kotri sunt maiores piscatus sedes, omnibus in inferiore Sindh cursu sitis. Sed moles et inrigatio faciunt ut piscicultura sit oeconomicus magni momenti mos. Delta, ingens et ad meridio-orientem Karachi sita, a conservationistis appellatur una ex gravissimis orbis terrarum regionibus oecologicis. Flumen hic fit multae paludes, rivi, aestuaria, quae cum mari in aquis humilibus coeunt. Hic animalia marina abundanter inveniuntur, inter quae Bramidae et Dendrobranchiata.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albinia, Alice. 2008. Empires of the Indus: The Story of a River. Prima editio Americana. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company ISBN 978-0393-33860-7.
  • World Atlas, Editio Millennii, p. 265.
  • Fairley, Jean. 1978. The Lion River. Karachi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Indum spectant.