Albertus II (princeps Monoecensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Albertus II (princeps Monoecensis)

Vide etiam paginam discretivam: Albertus II

Albertus II (natus Monoeci 14 Martii 1958) est Princeps Monoeci et paterfamilias Grimaldorum.

Unicus Rainerii III Monaci principis et Graciae Kelly filius est. Quamquam secundus natus est, ei cum natus erat titulus principis primi Monoeci datus est. Alberti sorores sunt Carolina Hannoverae Principissa et Stephania Monaci Principissa.

Albertus in Foederatis Americae Civitatibus arti politicae studuit, Collegii Amherstiani discipulus. Non modo Francogallice et Anglice, sed etiam Theodisce loquitur.

Antequam regnum pervenit, Olympiis repraesentavit Monoecum, sclodia gubernabili vectus.

Die 6 Aprilis 2005 post mortem Rainerii III principis patris sui ipse princeps Monoeci successit.

Princeps Albertus II die 1 Iulii anno 2011 Carolam Wittstock caerimonia civili in matrimonium duxit[1], matrimonium ecclesiasticum die 2 Iulii anno 2011 contractum est.[2] Die 23 Iunii anno 2010 se sponsaverant.[3]

Filium spurium, qui Alexander vocatur, et filia spuriam, qui Jasmina Gratia vocatur, habet. Die 30 Maii 2014 tamen nuntiatur filium et herem principis Monoecensis Alberti II et principissae Carolae mense Decembri ipsius anni nasciturum esse[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Monaco: Albert und Charlene sind verheiratet apud focus.de, die 1 Iulii 2011.
  2. Sequentia sollemnitatum in pagina palais.mc
  3. Annutiatio sponsionis in pagina palais.mc
  4. (www.nzz.ch)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertum II spectant.