Galeatius Ciano

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Galeatius Ciano Monaci anno 1938

Galeatius Ciano Comes de Cortelazzo (natus in Labrone die 18 Martii 1903– supplicio affectus est Veronae die 11 Ianuarii 1944 ) fuit inter Beniti Mussolini dictaturam legatus et vir publicus Italicus et negotiorum externorum minister.

Die 24 Aprilis 1930 Galeatius Ciano Beniti Mussolini filiam maximam natam Eddam in matrimonium duxit.

Anno Ciano a Mussolini negotiorum externorum minister factus est. Die 27 Novembris 1940 Ciano Berolini Foedus Trium Imperiorum cum Germania et Iaponia signavit. Die 25 Iulii 1943, post quam civitates alligatae exercitum in litore siculo exposuerant et hanc insulam celeriter ceperant, Magnum Consilium Fascismi, Galeatio Ciano consentiente, Beniti Mussolini imperium abrogavit.

Cum die 8 Septembris 1943 a Germanis Mussolini ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est, Ciano comprehensus est et, iussu Mussolini qui preces filiae pro viro suo repudiavit, post iudicium Veronae die 11 Ianuarii 1944 supplicio affectus est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Edda Ciano: My Truth, Londinii1977
  • Giordano Bruno Guerri: Galeazzo Ciano, Mediolani 1979
  • Erich Kuby: Verrat auf Deutsch, Hamburgi 1990, ISBN 3-455-08754-X
  • Duilio Susmel: Vita sbagliata di Galeazzo Ciano, Mediolani 1962

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!