Roman numeral 10000 CC DD.svg

SA

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
Sodales SA iter facientes

SA (abbreviatio est verbi Germanici Sturmabteilung, Latine Divisio Oppugnatoria) grex quasi militum erat, quo NSDAP et Adolphus Hitler annis Rei Publicae Vimarianae contra inimicos Nazistarum utebantur. SA saepe acerrime vi et caede in hostes suos egit.

Historia[recensere | fontem recensere]

SA anno 1920/21 condita est, ut Hitler loquentem tueretur. Anno 1923, cum dux Nazistarum vi rerum potiri conatus est, SA prohibita est. Anno 1925 iterum condita magni momenti fuit, quod sectatores aliorum factionum timore afficere potuit. Praesertim anno 1933, postquam Hitler cancellarius Germaniae nominatus est, Divisio Oppugnatoria sua sponte sodales SPD, KPD necnon homines Iudaicos in castra carceralia traxit. Sed dictatura confirmata Hitler ducem SA Ernestum Röhm aliosque sodales eius die 30 Iunii 1934 a sicariis SS necari iussit. Post hunc diem SA omnem quasi potentiam amisit. Sed die 9 Novembris 1938 sodales SA multas synagogas incenserunt et homines fide Iuadaica vexaverunt. Anno 1945 cum ceteris societatibus Nazistarum dissoluta est.

Duces SA[recensere | fontem recensere]

Summi duces SA (Oberste SA-Führer)[recensere | fontem recensere]

(annis 1923 - 1925 SA prohibita erat)

Praefesti Praetorio (Stabschefs)[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad SA spectant.