Guido de Columnis
E Vicipaedia
Guido de Columnis in scriptorio suo pictus, e versione Francogallica manu scripta Historiae destructionis Troiae (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 22553 f. 1r)
Guido de Columnis (aliter Guido de Columna, Italiane: Guido delle Colonne) fuit scriptor Sicilianus saeculi 13 p.C.n. et iudex, urbem Messanam habitans, linguas Latinam et Italianam scribens. Dantes Alagherius (De vulgari eloquentia 2.5) citat carmen eius Italiane compositum, cuius initium est "Ancor che l'aigua per lo foco lassi". Alia quattuor carmina lyrica a Guidone scripta hodie servantur, quorum duo in libro manu scripto Vaticano Latino 3793, olim in bibliotheca Angeli Colocci comprehenso, hodie in Bibliotheca Apostolica Vaticana.
Alter Guido de Columnis item Siculus auctor est historiae belli Troiani cuius titulus est Historia destructionis Troiae.
Opera [recensere]
- "Amor che lungiamente m'ài menato"
- "Ancor che l'aigua per lo foco lassi"
- "Gioiosamente canto"
- "La mia gran pena e lo gravoso affanno"
- "La mia vit' è si fort' e dura e fera"
Nexus externi [recensere]
- Guido de Columnis apud Vicifontem (Italiane)