Paris (heros)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Paris

Paris vel Alexander, heros Troianus, erat filius Priami regis et Hecubae, frater Hectoris et Cassandrae et Deiphobi.


Fabula[recensere | fontem recensere]

Puer, orbatus in monte Ida, ibi inter pastores crevit. Iudicium cum esset prolaturus de controversia inter Iunonem, Minervam et Venerem, quae esset dearum pulcherrima, Veneri, quae se ei Helenae amorem daturam pollicita est, praemium tribuit. Propterea ceteris deabus odio fuit.

Fretus Veneris pollicitationibus, Helenam, Menelai coniugem, rapuit; propter hoc Agamemnon, Menelai frater, in Troiam bellum induxit; anno decimo belli Achillem telo necavit.

Tandem Philoctetes telo interfecit Paridem; quo mortuo et Troia expugnata, Helenam ad Menelaum rediit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]