Equus Troianus (fabula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Equus Troianus (reconstructio hodierna pro 2004 pellicula Troy)

Equus Troianus est fabula e bello Troiano de dolo quo Graecis bellum finitu Troiam intravere contigit. Fabula nobis tradit Graecos post obsessionem duram decem annorum equum ligneum construxisse spatium intrinsecem compluribus viris dantem. Opere confecto, exercitus Graecus castra movit tamquam in animo habuisset domum reverti, seque in propinquo abdidit et solum equum ligneum manus Graecus Ulixe ducente includentem in litore reliquit. Troiani eum in urbem importaverunt sicut victoriae trophaeum. Nocte autem socii herois ex equo egressi sunt, custodes Troiani trucidaverunt, et portas urbis aperiri curaverunt. Tunc exercitus haud procul abditus urbem ingredi et expugnare potuit.

Fons principalis est Aeneis Vergilii, epos tempore Augusti compositum. Ne quidem eventus est in Iliade Homeri, quod desivit antequam casum urbis at in Odyssea refert. More maiorum Graecorum equus vocatur equus ligneus (Δούρειος Ἵππος, Doúreios hippos, in ionica Homeri dialecto).


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!