Latinitas bona

Historia destructionis Troiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iason cum Medea et Aeëte prandium sumit, e versione Francogallica manu scripta Historiae destructionis Troiae (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 22553 f. 7r)

Historia destructionis Troiae est historia belli Troiani a Guidone de Columnis, scriptore Siciliano, Latine saeculo tertio decimo ineunti composita. Fons principalis narrationis fuit poëma Francogallicum Roman de Troie, a Benedicto de Sanctae Maurae (Benoît de Sainte-Maure) conscriptum.

Galfridus Chaucer poëta Anglicus fabulas ex Historia destructionis Troiae et operibus Boccacii traxit, quas in carmine suo de Troilo et Cressida inseruit. Saeculis insequentibus multae translationes Historiae factae sunt Catalane, Anglice, Francogallice, Theodisce, Italiane, videlicet:

  • Històries troianes Catalane a Iacobo Conesa anno fere 1367 versae
  • Ioannes Lydgate, Troy Book, Anglice circa 1412–1420 scripta
  • The gest hystoriale of the destruction of Troy, Anglice
  • Iacobus Milet, La destruction de la Troye, Francogallice
  • Historia (...) o zburzeniu a zniszczeniu onego sławnego a znamienitego miastha y państwa trojańskiego, Polonice versa et Cracoviae, 1563 impressa
  • Historische, warhaffte und eigentliche Beschreibung von der alten Statt Troia, Theodisce versa, Basiliae, 1599 impressa
  • La storia della guerra di Troia, Italice versa, Neapoli, 1665 impressa

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • C. David Benson, The History of Troy in Middle English Literature: Guido delle Colonne's Historia Destructionis Troiae in Medieval England. Rowman & Littlefield, 1980. ISBN 0847662896