Aiax minor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Aiax

Aiax Cassandram rapit.

Aiax minor, vel Aiax Locrius, vel Aiax Oileus erat filius Oilei et Eriopidis. Quamquam Aiax Oileus ante bellum Troianum Helenam, filiam Iovis Ledaequae in matrimonium ducere voluit, illa Menelao fratri Agamemnonis nupsit. Quo nullus e Achivis nisi Achilles velocior erat. Bello Troiano exercitui quadraginta navibus praeerat. In proeliis crudelitate maxima excellere solebat, qui adversariis pietatem redderet nullam. Propter crudelitatem Minerva, dea et belli et sapientiae, Aiacem Oileum castigare voluit: inter ludum funebrem Patrocli in limum illapsus est. Sed Aiax se et impie in deos gessit: Troia capta Cassandram sacerdotem apud aram Minervae violavit et rapuit. Quae tunc e Minerva dea auxilium petivit. Neptunus precibus Minervae commotus ipse navi Aiacis, qua patriam petere studebat, procellam tanta vi inflixit, ut impius ille e navi in scopulum iniceretur et necaretur. Cuius casum et mortem Homerus in libro quarto Odysseae nobis narrat.