Agger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Reliquiae aggeris Ardeae.

Agger (-is, m.) (a verbo aggerere, i.e. ad-gerere) est constructio plerumque oblonga, quasi murus aut vallum, e terra aut aliis materiis dissolutis confecta. Aggeres adhibentur aut olim adhibebantur ad urbes aut castra munienda, ad urbes munitas oppugnandas, ad vias stratas aut ferreas substruendas, ad undas arcendas, ad terras flumini aut mari adiacentes inundatione arcendas et ad fluctum fluminis aut freti obstruendum.

Munitio urbium castrorumque[recensere | fontem recensere]

Urbes et castra antiquitus saepe aggeribus muniebantur. Saepissime agger cum fossa praeposita coniuncte ducebatur ita ut terra quae ad fossam faciendam effossa erat in aggeris constructionem adhiberetur. Plerisque urbibus agger postea muro instructus est. Sic Ardeae agger septimi saeculi, muro quarti saeculi a.C.n. auctus, usque adhuc conservatus est. Romae quoque pars Muri Serviani aetate etiam classica Agger vocabatur. Qui muro magno instructus cum fossa praeposita muniebat partem urbis humiliorem inter montes Quirinalem et Esquilinum sitam. Castra Romana quoque aggere fossaque praeposita cingebantur. Summo aggere valli (i.e. pali acuti) imponi solebantur. Agger vallis ita instructus vallum dicebatur.

Oppugnatio urbium castrorumque[recensere | fontem recensere]

In oppugnatione quoque urbium castrorumque aggeres saepe adhibebantur. Iuxta munimenta iaciebantur ita ut oppugnatores facile ea conscenderent aut eorum defensores telis infestarent. Nonnumquam tota urbs aut castra aggeribus ita cingebantur ne quisquam exiret neu subsidia arma alimentave inferrentur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Lewis & Short, A Latin Dictionary, lemma agger (aut vide hic) (Anglice)
  • Smith, A Dictionary of Greek and Roman Antiquities, lemma agger (aut vide hic) (Anglice)


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!