Briseis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

In fabulis graecis, Briseis( graece Βρισηΐς / Brisêís) est puella troiana, ex civitate Lyrnesso, capta in bello troiano a Achille, occisis tribus fratribus et marito, rege Myne Lynerssi. Nomen verum est Hippodamia (iπποδάμεια / Hippodámeia), Briseis autem significat filia Brisei secundum Dictym Cretae Creta.

Legenda[recensere | fontem recensere]

Agamemnone compulso oraculo ad relinquendam mulierem captam, Chryseim, ille mittit duos nuntios Thaltybium Erytatemque ad quaerendam Briseidem Achillei. Putans se spoliatum, Achilles magna ira furit et negat se pugnare cum exrcitu graeco, iubente Agamemnone. Petiit Jovi per Thetim, matrem, ut victoriam Troianis daret ut Graeci orarent se redire ad pugnam. Qua ira dira fuit et causa rerum notissimarum belli Troiani quas Homerus narrat. Patrocli mors, amici Achillis, est clarissima.

In Homeri libro, Briseis est ancilla captivaque Achillis, praemium militum graecorum. Amat illam et Achilles dicit se virum et uxorem esse et non tolerat Agamemnonem concubere cum Briseide. Discordia confecta, ille rex iurat se numquam dormire cum captiva.