Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hellespontus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dardanellae sive Hellespontus, qui fretum angustum Europam (paeninsulam Gallipolitanam) et Asiam Minorem separat.
Tabula situs Dardanellarum (flavarum) in comparatione Bospori (rubri) et Propontidis demonstrans

Hellespontus (Turcice: Çanakkale Boğazı, Graece: Ἑλλήσποντος) est fretum angustum inter Mare Aegaeum et Propontidem in Turcia boreo-occidentali situm. Fretum in longitudinem 61 km, in latitudinem autem solum 1.2 usque ad 6 km patens altitudinis mediae 55 m est, maxima altitudine 82 m consequente. Aqua in utramque partem fluit, a Propontide in Mare Aegaeum supero impetu, in cursum adversum impetu infero mota.

Hellespontus cum Propontide et Bosporo, Europam (sive paeninsulam Callipolitanam) ab Asia separans, est internationalis aquae via, quae Pontum Euxinum cum maribus Aegaeo et Mediterraneo coniungit.

Ratio pontis pensilis freto iniciendi, ubi minima est distantia inter litora, qui Saricay (quae est pars urbis Çanakkale) in litore Asiatico cum urbe Kilitbahir in litore Europaeo coniungat, instituitur.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Multa nomina Latina inveniuntur: Hellespontus, Hellesponticum Fretum, Dardanellarum Fretum, Gallipolitanum Fretum, Stagna Sororis Phryxeae.[1]

Nomen Graecum Ἑλλήσποντος antiquum nomen freti est. Variis modis (vide supra) in linguam Latinam versa est. Nomen freti a fabula deducta est, quae Hellen, Athamantis filiam, ibi de vellere aureo delapsa aquis submersam esse narrat.

Nomen Dardanellarum a Dardania deducta est, regio antiqua in litore Asiatico, quae nomen traxit a Dardano, filio Iovis et Electrae.

Medio Aevo duae arces, scilicet Sestus et Abydus, utroque in litore Hellesponti sitae Dardanellae nominatae sunt.[2] Hoc nomen postea ad ipsum fretum translatum est.

Nomen Turcium Çanakkale Boğazı ab urbe Çanakkale freto adiacens deductum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fretum semper maximi momenti erat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vergleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie (Gotha, 1829).
  2. Vide Vergleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie (Gotha, 1829): Dardanellae iq. Arces ad Angustias Hellesponti Sitae, et J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books): Arces ad Angustias Hellesponti

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dardanellas spectant.