Euskadi Ta Askatasuna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum ETA

Euskadi Ta Askatasuna (verba Vasconica significantia Vasconiam et libertatem) seu brevius ETA (pronuntiatur [ˈɛːta]) appellatur societas tromocratica quae Vasconiam cum Navarra sui iuris esse[1] legibusque communisticis regi[2] vult. Non solum eas Hispaniae partes ubi Vasconice loquuntur, sed etiam Franciae, patriae novae, quam Euskal Herria (i.e. terra qua Vasconicus viget sermo) vocat, censet adiudicandas.

Quem ad finem anno 1959 condita, usque ad annum 2007 necavit 821 homines[3] multosque alios plagiavit, ut eis tamquam obsidibus uteretur.

Primo societatis sectatores contra Franciscum Franco pugnabant, sed cum democratia creata est a rege Ioanne Carolo, in exercitum Hispanicum et viros publicos multos fecerunt impetus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]