Leonardus Vincius

E Vicipaedia

Leonardus Vincius a se delineatus

Leonardus Vincius, sive Leonardus Da Vinci, Leonardus Vinci (Italice: Leonardo da Vinci; 14521519) fuit eminens artifex, sculptor, architectus, musicus, anatomus, machinator,[1] inventor Italicus.

Index

[recensere] Vita

Leonardus natus est Castri Vinci die 15 Aprilis 1452, notarii Pieri Vincii et Catharinae cuiusdam servae eius filius haud legitimus.

Quamquam iam anno 1469 aut 1470 Leonardus artem in artificis Andreae del Verrocchio officina discebat, prima tabula nobis servata certe a Leonardo creata die 5 Augusti 1473 picta est.

Die 8 Aprilis 1476, Leonardi, Bartholomaei di Pasquino, et nobilis Leonardi Tornabuoni nomina ad iudicem propter sodomiam contra quemdam iuvenem Iacobum Saltarelli lata sunt, sed iam die 7 Iunii eos omni crimine liberati sunt "cum conditione ut retumburentur."

Anno 1482, Leonardus in Mediolanum iit, ubi a Ludovico Sfortia propter de rebus militaribus sua intelligendi vim aestimatus erat. Mediolani inter annum 1495 et 1498 in ecclesia Santa Maria delle Grazie notissima picturam muralem Ultimam cenam pinxit.

Cum Ludovicus XII rex Franciae anno 1499 Mediolanum caperet et Dux Ludovicus Sfortia ducatu motus sit, Leonardus e Mediolano fugere debuit, et Florentiam rediit.

Inter annos 1503 et 1506, cum Leonardus apud aliquas principum Italicum curias vagatus sit, praeclarissimam tabulam pictam Iucundam pinxit. In Codice Leicester, quem inter annos 1506 et 1510 scripsit, Leonardus, qui ab anno 1508 iterum Mediolani vivebat, primam correctam phaenomeni luminis cinererum explicationem dedit.

Vita defunctus est die 2 Maii 1519 Ambaciae, in oppido praefecturae Andrae et Ligeris Franciae, ubi, in Francia a postremo patrono suo rege Francisco I anno 1516 invitato, vivebat.

[recensere] Opera selecta

[recensere] Pinacotheca

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonardum Vincium spectant.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nota

  1. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) (translatio verbi ingegnere).


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Linguis aliis