Pridi Phanomyong

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pridi Phanomyong
Signatura

Pridi Phanomyong seu Pradit Manutham (ปรีดี พนมยงค์; natus die 11 Maii 1900; mortuus Lutetiae die 2 Maii 1983) fuit vir politicus Siamensis et primus minister patriae a die 24 Martii 1946 usque ad diem 23 Augusti huius anni (quo tempore rex Ananda Mahidol necatus est et Bhumibol Adulyadej regno succedit).

Pridi Phanomyong rebus iuridicus et politicis apud Sorbonam Lutetiae studuit, philosophiam politicam et oeconomicam Augusti Deschamps et Caroli Gide imbibit et amicitiam cum aliis discipulis confecit, inter quos Plaek Khittasangkha, Vichitr Vadakarn, Chom Churaratana, phra Sarasat Praban, Prayun Pamornmontri, Sindhu Songkhramchai. Anno 1927 in regnum reditus in ministerio iustitiae meruit; eodem tempore cum amicis res novas movere se paravit, dieque 24 Iunii 1932 monarchiam absolutam Siamensem everterunt. Mense Martio anni 1933 schema oeconomicum cooperativum Pridi proposuit, quo a sociis reiecto in exsilium missus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pierre Fistié, Sous-développement et utopie au Siam: le programme de réformes présenté en 1933 par Pridi Phanomyong. Haga: Mouton, 1969
  • Kenneth Landon, Siam in Transition. Londinii 1939
  • Pridi Phanomyong, Pridi by Pridi: Selected Writings on Life, Politics, and Economy ed. Chris Baker, Pasuk Phongpaichit. Bancoci: Silkworm Books, 2000. ISBN 974-7551-35-7
  • Judith A. Stowe, Siam Becomes Thailand: A Story of Intrigue. London: Hurst, 1991. ISBN 1-85065-083-7 Paginae selectae