Usama bin Ladin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Osama bin Laden (أسامة بن لادن) anno 2010.

Usama bin Ladin, qui vulgo Osama bin Laden, plenius Usāma bin Muḥammad bin ‘Awad bin Lādin (Arabice: أسامة بن محمد بن عود بن لادن); natus Riadi 10 Martii 1957; mortuus 2 Maii 2011[1][2][3]), fuit progenies divitis familiae bin Laden Saudianae et conditor societatis al-Qaeda, quae impetus 11 Septembris tromocraticos in Civitates Foederatas dedit et multos alios casus multorum malorum (Anglice: mass-casualty events) in cives militesque in multis orbis terrarum locis effecit. Quod Musulmanos gihad violentissimum peragere suadebat, suam civitatem Saudianam amisit et a familia repudiatus est.[4]

Proscriptum est nomen bin Ladin in indicibus Decem Fugitivorum Quaesitissimorum et Terroristarum Quaesitissimorum Foederalis Investigationis Ministerii (Federal Bureau of Investigation, FBI) cum bombardimentis legationis Civitatum Foederatarum 1998? (1998 US embassy bombings) interesset.[5][6][7] Post 2001, Usama bin Ladin et sua societas erant principales in Bello Terroris Civitatum Foederatarum hostes. Is et alii al-Qaeda duces diu putabantur in finibus Afganiae et Regionibus Tribuariis a Foederatione Administratis (Federally Administered Tribal Areas) Pakistaniae se celavisse.

Die 2 Maii 2011, Usama bin Laden necatus est in urbe Abbottabad Pakistaniae per rem a Manibus SEAL Americanis et magisterio Central Intelligence Agency[8] gestam.[2][9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "In an intelligence driven operation, Osama Bin Ladin was killed in the surroundings of Abbottabad in the early hours of this morning.". May 2, 2011 
  2. 2.0 2.1 "Bin Laden Dead, US Officials Say" 
  3. Adam Brookes, "US forces kill Osama Bin Laden in Pakistan", May 2, 2011, BBC News. Accessed May 2, 2011.
  4. The Cost Of Being Osama Bin Laden. Commentarius die 15 Martii 2011 accessus.
  5. "FBI Ten Most Wanted Fugitives". FBI.gov 
  6. Dan Eggen (August 28, 2006). "Bin Laden, Most Wanted For Embassy Bombings?". The Washington Post 
  7. "'Most wanted terrorists' list released". CNN. October 10, 2001 
  8. Michael Murray (May 2, 2011). "Osama Bin Laden Dead: The Navy SEALs Who Hunted and Killed Al Qaeda Leader". ABC News 
  9. "Osama bin Laden is dead, Obama announces". The Guardian. May 1, 2011 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Usama bin Ladin spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg