Martinus Lutherus
| Martinus Lutherus | |
|---|---|
| Martin Luther | |
| Natus | 10 Novembris 1483 Islebiae |
| Obiit | 18 Februarii 1546 ibidem |
Martinus Lutherus[1] fuit monachus Ordinis Sancti Augustini, Germanicus, theologus, vir doctus. Martinus Lutherus fuit maximus Reformator ecclesiae.
Index |
[recensere] Vita
Lutherus monachus factus est anno 1505. In monasterio Martinus cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non inveniebat. Post multos annos cum Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1:17) legebat ("Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet"), Martinus Lutherus denique intellegit salus solum Dei donum esse (Confer infra doctrinam).
Die 4 Octobris 1512 Wittenbergae licentiatus theologiae promotus est.
Anno 1517. tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum ac 95 thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis adfixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit. Die 29 Octobris 1525 in ecclesia castelli Wittenbergae primam missam lingua Theodisca celebravit.
Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliae in linguam Theodiscam; id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.
[recensere] Doctrina
Lutherus dixit hominem non operibus sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.
Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus dixit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraverit. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo Diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri.
[recensere] Alii reformatores
- Guilielmus Farel
- Henricus Bullingerus
- Ioannes Calvinus
- Philippus Melanchthon, amicus Martini Lutheri
- Uldrychus Zwingli
[recensere] Opera Martini Lutheri lingua Latina scripta
- Praefatio in opera Latina
- Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum - XCV theses
- Martini Lutheri epistula doctissimo viro D. Erasmo Roterodamo
- Disputatio I Eccii et M. Lutherii Lipsiae habita MCXIX
[recensere] Martini Lutheri lingua Latina scripta
- Historia de vita et actis Lutheri ab Philippo Melanchtone A.D. MCXLVIII
- De obitu Martini Lutheri ab Philippo Melanchtone A.D. MCXLVI
[recensere] Bibliographia
Pro operibus a et de Luthero, vide Martinus Lutherus (fontes) et Luther's works apud Wikisource.
- Dillenberger, John (1961). Martin Luther: Selections from his Writings. Garden City, NY: Doubleday.
- Lull, Timothy (1989). Martin Luther: Selections from his Writings. Minneapolis: Fortress. ISBN 0-8006-3680-5
- Luther, Martin. 1957. The Bondage of the Will. Eds. J. I. Packer et O. R. Johnson. Old Tappan, Novae Caesareae: Revell. OCLC 22724565.
- Luther's Works. 1955–1986, 2002. 55 vols. Eds. H. T. Lehman et J. Pelikan. St Louis Missuriae, et Philadelphiae. Etiam in CD-ROM. Minneapole et St Louis: Fortress Press and Concordia Publishing House.
- Reu, Johann Michael. 1917. Thirty-Five Years of Luther Research. Sicagi: Wartburg Publishing House.
[recensere] Nexus externi
- Martin Luther - Bibliographia ( Germanice)
- De Martino Luthero in pagina “haeresibus” dicata (Italiane)
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Lutherum spectant. |
| Vicifons opus nominatum Martinum Lutherum habet. |