Latinitas bona

Sebastopolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sebastopolis
Res apud Vicidata repertae:
Sebastopolis: insigne
Civitas: Russia, Ucraina, Unio Sovietica, Republic of Crimea, Imperium Russicum
Locus: 44°36′0″N 33°32′0″E
Numerus incolarum: 428 753
Zona horaria: UTC+3, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Dmitriy Ovsyannikov
Consilium: Legislative Assembly of Sevastopol
Procuratio superior: Ucraina, Republic of Crimea, Crimean Oblast, Crimean Autonomous Soviet Socialist Republic, Gubernium Tauricum, Q4411938, Gubernium Tauricum, Russia, Taurida Oblast, Novorossiysk Governorate, Res Publica Sovietica Socialistica Ucrainica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

Geographia

Superficies: 863.6 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Crimaea, res publica autonoma Crimensis

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Sebastopolis: situs
Despectus Sebastopolis

Sebastopolis[1][2] seu Sevastopolis[3] (Russice et Ucrainice Севастополь, tr. Sevastopol' , a Graeco Σεβαστούπολις, i.e. 'veneranda urbs'; Tatarice Crimense Aqyar) est urbs et portus ad Mare Nigrum (Pontum Euxinum), in parte meridie-occidentali paeninsulae Crimaeae (Chersonesus Tauricae) sita. Paeninsulae illius urbs maxima est, circa 420 milia incolarum habens (quorum plus quam 80% Russi et circa 14% Ucraini sunt).

Sebastopolis est magni valoris sedes classis militaris Russicae, et a mense Martio anni 2014 re vera ad Foederationem Russicam pertinet. Adiunctio Sebastopolis totiusque Crimaeae ad Russiam ab Ucraina multisque aliis civitatibus illegalis aestimatur. In Foederatione Russica Sebastopolis est urbs dignitatis foederalis, in Districtum Foederalem Meridianum inclusa. De iure Ucrainica tamen urbs status specialis Ucrainae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monumentum navibus, tempore Belli Crimeani Sebastopoli inundatibus

Loco hodiernae Sebastopolis saeculo sexto a.C.n. Graeci condiderunt coloniam nomine Chersonesus (Graece Χερσόνησος, i.e. 'paeninsula'), seu plenius Chersonesus Taurica, quae ad saeculum quindecimum exsistebat. Dein prope ruinas urbis antiquae exsistebat oppidum, quod Achtiar vocabatur. Postquam Crimaea facta fuit pars Russiae, imperatrix Catharina II anno 1783 arcem loco oppidi illius construere iussit, quae arx nominata est 'Sebastopolis', seu vulgo 'Sevastopol'.

Sebastopolis urbs facta est portus principalis militaris Russicus in Mare Nigro. Gloriam meruit tempore Belli Crimaeani, defensionis suae heroicae causa. Et inter secundum bellum mundanum acriter de urbe certatum est, cum Germani castellum diu oppugnabant et die 1 Iulii 1942 tandem expugnabant. Die 9 Maii 1944 Sebastopolis liberata est a copiis Sovieticis. Anno 1965 ornata est titulo urbis-herois.

Ab anno 1957 Balaclava oppidum pars urbis Sebastopolis est. Ab eodem anno Inceromania etiam pars Sebastopolis fuit, anno 1976 denuo urbs separata facta, sed nunc consilio urbis Sebastopolitano subordinata.

Communium coniunctiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 44°36′0″N 33°32′0″E • GeoNames • Facebook Places  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sebastopolim spectant.