Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona
Coordinata: 56°50′0″N 60°35′0″E / 56.833333°N 60.583333°E / 56.833333; 60.583333

Catharinopolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Catharinopolis
Res apud Vicidata repertae:
Catharinopolis: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°50′8″N 60°36′46″E
Numerus incolarum: 1 468 833
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Екатеринбург

Gestio

Praefectus: Yevgeny Roizman
Procuratio superior: Yekaterinburg Municipality

Geographia

Superficies: 468.0 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Leninski district, Verch-Isetski district, Zheleznodorozhniy District, Ordzonikidsevski district, Kirovski district, Oktyabrski district, Chkalovski district

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Catharinopolis: situs

Vide etiam paginam discretivam: Catharinopolis (discretiva)

Catharinopolis[1] seu Catharinoburgum,[2] vulgo Ekaterinburg (Russice Екатеринбург), et ab anno 1924 usque ad annum 1991 Sverdlovsk (Russice Свердловск), urbs est in Russia, metropolis regionis Sverdloviensis atque sedes administrativa districtus foederalis Uralensis, in clivo orientali montium Uralensium ad Isetum fluvium sita. Circa 1 469 milia incolarum (anno 2018) habet. Valens focus vectorium atque industriae, scientiae et culturae sedes est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs, die 18 Novembris anno 1723 ut officina Basilio Tatiščev ductu condita, in honorem Catharinae, uxoris imperatoris Petri Magni, nomen suum accepit. Statum urbis ab anno 1781 habet. Ab anno 1797 fuit sedes administrativa districtus gubernii Permiensis Imperii Russici. Demidio secundo saeculi undevicesimi intersectio valens ferriviarum facta est. Fine saeculi undevicesimi initioque saeculi vicesimi Catharinopolis sedes valens motus revolutionarii fuit. Regimine Sovietico (Bolsevicorum) ibi die 8 Novembris 1917 (die rebus novis Octobribus sequente) inducto, imperator Russicus priscus Nicolaus II cum familia sua Catharinopoli in custodio colebat et mense Iulii anno 1918 poena capitali (supplicio pyroboli) affectus est. Nonnullas dies post supplicione familiae caesareae copiae "Alborum" (contra Bolsevicos pugnantes) urbem ceperunt, sed mense Iulii anno 1919 haec denuo in potestatem Bolsevicorum ("Rubrorum") venit. Ab anno 1919 Catharinopolis gubernii Catharinopolitani et annis ab 1923 ad 1934 regionis Uralensis metropolis fuit, anno 1924 Sverdlovsk (in honorem Iacobi Sverdlov) renominata. Ab anno 1934 est sedes administrativa regionis Sverdloviensis (Sverdlovskiensis), et anno 1991 denuo nomen suum priscum obtiniut. Anno 1991 etiam ferrivia subterranea aperta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinopolim spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°50′8″N 60°36′46″E • GeoNames • Thesaurus Getty  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica