Latinitas nondum censa

Danapris (urbs)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Danapris (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Danapris (urbs): insigne
Civitas: Ucraina, Unio Sovietica
Numerus incolarum: 983 836
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Дніпро, Днепр, Dnipro

Gubernium

Praefectus: Borys Filatov

Geographia

Superficies: 405 000 000 Metrum quadratum
Regiones urbanae: Chechelivskyi District, Shevchenkivskyi Raion, Samarskyi District, Novokodatskyi Raion, Industrialnyi District, Amur-Nyzhnodniprovskyi District, Tsentralnyi District, Sobornyi District

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Danapris (urbs): situs

Danapris, vulgo Dnipro (Ucrainice Дніпро), urbs est in Ucraina, ad flumen eiusdem nominis sita, metropolis regionis Dnipropetrovskensis. Circa 977 milia incolarum habens, quarta maxima urbs Ucrainae et valens sedes industriae, scientiae et culturae huius terrae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs, anno 1776 in Imperio Russico decreto imperatricis Catharinae II loco nonnullorum oppidorum Cosacorum Zaporoviensium ut metropolis Novae Russiae condita, initio Catharinoslavia (Russice Екатеринослав, Ucrainice Катеринослав) nominabatur. Annis ab 1796 ad 1802, cum gubernii Novae Russiae (Rossiae) sedes fuit, Novorossijsk (Russice Новороссийск, Ucrainice Новоросійськ) appellabatur, postquam denuo nomen suum priscum obtinuit, metropolis gubernii Catharinoslaviensis facta. Ad saeculum vicesimum non solum sedes administrativa, sed etiam valens locus industriae facta est. Anno 1926, Ucraina res publica Unionis Sovieticae facta, haec urbs Dnipropetrovs'k (Ucrainice Дніпропетровськ) vel Dnepropetrovsk (Russice Днепропетровск) vocari incepit, secundum flumen Danaprim (vulgo Dnipro seu Dnepr) et bolsevicum Gregorium Petrovs'kyj (Petrovskij). Ab anno 1932, una maximarum sedium industriae Ucrainae Sovieticae, sedes administrativa regionis Dnipropetrovs'kensis (Dnepropetrovskensis) est. Ab anno 2016, secundum legem novam Ucrainicam, regimina communisticum et nazisticum aeque damnantem (idcirco, inter alia, mentionem nominum ducum communisticorum in appellationibus locorum habitatorum prohibentem), urbs nomen suum hodiernum recepit, quod cum nomine fluminis Danapris coincidit. (Nomen regionis tamen hoc tempore non mutatum est.)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Danaprim spectant.