Bratislavia

Locus: 48°8′41″N 17°6′46″E
Numerus incolarum: 479 389
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Bratislava
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Old Town of Bratislava, Nové Mesto, Karlova Ves, Ružinov, Petržalka, Dúbravka, Devín, Devínska Nová Ves, Záhorská Bystrica, Lamač, Rača, Vajnory, Vrakuňa, Podunajské Biskupice, Jarovce, Rusovce, Čunovo
Bratislavia,[1] sive Posonium[2] vel Istropolis[2] (Slovace Bratislava ; Hungarice Pozsony ; Theodisce Pressburg) est urbs et caput Slovaciae, iuxta Danubium flumen situm. Incolae Posonienses et Bratislavienses appellantur. Annis an 1541 ad 1784 caput Hungariae fuit.
Hac in urbe non solum rei publicae gubernatores, verum etiam senatus, c.n.? "Národná rada," sedem? habent. Quod ad monumenta illic sita attinet, arcem Bratislaviensem, palatium praesidis rei publicae, ecclesiam cathedralem divo Martino dicatam, multaque alia monumenta amplissima atque visu digna admirari potes.?
Res gestae
[recensere | fontem recensere]
Urbe Buda a Turcis capta, Diadema regibus Hungariae(en) ex stirpe Habsburgica prognatis usque ad mediam saeculi undevcensimi partem Bratislaviae imponebatur; priore autem bello mundano confecto imperioque Austrio-Hungarico everso, Bratislavia caput Slovaciae facta est, quae illis temporibus pars Cechoslovaciae fuit; deinde ab anno 1939 princeps rei publicae Slovacae urbs, quae altero omnium gentium bello confecto, rursus una cum Bohemia, Moravia, Silesia in Bohemoslovacia coniuncta est, postremo ab anno 1968 usque ad annum 1992 caput fuit rei publicae Slovaciae, quae una cum re publica Bohemica foederativam rem publicam Bohemoslovacicam conformabat; hac re publica in partes duas divisa, Bratislavia caput rei publicae Slovaciae facta est.
De scientia et cultu civili
[recensere | fontem recensere]
Exeunte iam saeculo quinto decimo, Matthias Corvinus, rex Hungarorum, Bratislaviae Universitatem sive Academiam Istropolitanam condidit, ut cultum atque humaninatem in Hungaria divulgaret; sed rege ac fautore mortuo, universitas suo munere fungi desiit oblivioneque obruta est. Primo deinde bello universali confecto et re publica Bohemoslovacica orta, Universitas Comeniana Bratislavensis, quae hactenus exstat, ibidem condita est.
Oppido instituta culturalia multa sunt: Theatrum Nationale (1884-1886), Universitas Comeniana pro Comenio nominata (fundata anno 1919), Universitas Technica Slovacica (1938), Academia Scientiarum Slovacica (1953), variae scholae superiores praecipuae, multa theatra museaque. Ioannes Nepomucenus Hummel, compositor egregius, huius urbis filius fuit.
Res aspectabiliores
[recensere | fontem recensere]In media urbe in colle est burgus mediaevalis cum castello turribus quattuor protecto, qui proprium urbis signum declaratus est. Prima mentio fuit anno 907, antequam burgus longissime fortificationi ad imperii fines esset. Fortificatio est anno 1430 reconstructa, saeculis septimo decimo etduodevicensimo reconstructa, anno 1811 incendio devastata, anno 1953 renata.
Historicus locus circum aream mediam (Hlávne námestie) cum Puteo Sancti Rolandi (1572) situm est, cum curia Gothica (saeculorum XIII et XV), cum ecclesia cathedrali Sancti Martini (1302-1452: annis ab 1563 ad 1830 ibidem reges Hungariae coronati sunt), cum Fano Franciscanorum (saeculi XIII, quod autem postea in stilum Barocum mutatum est), cum Fano Societatis Iesu (1636-1638).
Bratislaviae pullulant palatia classicismi, velut Palatium Primatiale (1777-1781), Palatium Mirbach (1768-1770), Palatium Appónyi (1761/62).
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]Posonium Slovaciae oeconomicum centrum maximum esse constat. Industriarum quaestuosarum exempla sunt chemia petrolica, constructio machinarum, fabricatio navium, impressoriae officinae. Insuper conficiuntur rotae, textilia, coria, supellex, vitra, escae, cosmetica. Circa oppidum vites et fructus coluntur.
Magnae nundinae quotannis habentur. Correspondentiae commeatus publici excellunt, existit portus maximus ad Danubium et aerodromium internationale.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vb. adiect. "Bratislaviensis", cf. "Archidioecesis Bratislaviensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Bratislavensis" in AAS 27 (1935)
- 1 2
Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove).
Eponymus
[recensere | fontem recensere]- 4018 Bratislava, asteroides in honorem urbis nominatus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Andrew MacDowall, "Bratislava in the spotlight: Slovakian city celebrates 25 years as capital" in The Guardian (1 Ianuarii 2018)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bratislaviam spectant. |
| Lege Ἰστρόπολις ("Bratislavia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
| Situs geographici et historici: Locus: 48°8′41″N 17°6′46″E • 3992676 OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana