Latinitas bona

Zaporizhia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Запоріжжя
Sehenswürdichkeiten der Stadt Saporischschja.jpg
Vexillum Zaporizhiae Insigne Zaporizhiae
Vexillum Insigne


Situs
Saporosche-Ukraine-map.png
Res politicae
Natio
Regio
Districtus
Ucraina
Zaporizhiensis
Sine districtu
Condita
Res geographicae
Area
 - tota


331 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
 - Tractus metropolitanus
758 011
2289 incolae/km²
1 100 900
Coordinata 47° 50′ 16″ Sept., 35° 08′ 18″ Ort.
Altitudo 105 m
Situs interretialis: http://meriazp.gov.ua/

Zaporizhia[1] (Ucrainice Запоріжжя tr. Zaporižžja; Russice Запорожье, tr. Zaporož'e) est urbs iuxta Danaprim fluvium sita, sedes administrativa regionis Zaporizhiensis Ucrainae, una ex maioribus in Ucraina meridiana locis administrationis, industriae, humanique cultus. Censu anno 2015 facto, fere 760 milia incolarum habet.

Hic oppidum ab anno 952 iacuit, ut testatur tractatus De administrando imperio. A saeculo decimo quinto hoc territorium ad possessiones Cosacorum Zaporoviensium pertinebat. Castellum Imperii Russici Aleksandrovskaja (Russice Александровская крепость) anno 1770 constructum est, fortasse ex marescalco Alexandro Golicyn aut magno duce Alexandro Vjazemskij appellatum, quod mox in urbem Aleksandrovsk (Russice Александровск) crevit. Hoc nomen usque ad annum 1921 mansit, cum ad Zaporizhiam mutatum est, quod 'ultra cataractas' (за порогами) significat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zaporizhia spectant.