Babij Jar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vallis ubi trucidatio evenit.

Babij Jar (Russice Бабий Яр, Ucrainice Бабин Яр 'fossa mulierum') est fossa ad Kioviam urbem Ucrainam sita, ubi gravis caedes a Nazistis admitta est. Nam Belli Orbis Terrarum Secundi temporibus, cum Nazistae Unioni Sovieticae bellum intulissent, anno 1941, die 29 et 30 Septembris, eo loco 33 771 Iudaei sunt occisi a SS, Fridrico Ieckeln duce,[1] quod scelus ex omnium holocausti facinorum maxima caedes semel facta fuisse videtur.[2] Demetrius Szostakowicz ad versus Eugenii Evtušenko de hac re conscriptos Symphoniam tertiam decimam composuit, quae etiam ipsa Babij Jar inscripta est.[3] Nostro tempore ex decreto Unionis Sovietiae ad fossam illam victimis monumentum publice est erectum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karel C. Berkhoff (28 Maii 2008). "Babi Yar Massacre" (Google book preview). Ibidem. p. 303. ISBN 0253001595 .
  2. Lower 2007.
  3. Maës 2002:366.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lower, Wendy Morgan. 2007. From Berlin to Babi Yar: The Nazi War Against the Jews, 1941–1944. Journal of Religion & Society 9. ISSN 1522–5658.
  • Maës, Francis. 2002. A History of Russian Music: From Kamarinskaya to Babi Yar. Converterunt Arnold J. Pomerans et Erica Pomerans. Berkeleiae, Angelopolim Londinii: University of California Press. ISBN 9780520218154.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!