Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bibliotheca Nationalis Ucrainae Vernadskiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Principale aedificium Bibliothecae Nationalis Ucrainae Vernadskianae anno 2007 visum.

Bibliotheca Nationalis Ucrainae Vernadskiana (Ucrainice Національна бібліотека України імені В. І. Вернадського) est principalis bibliotheca academica et principalis scientifica rerum sedes in Ucraina, una ex maximis mundi bibliothecis nationalibus. Cuius principale aedificium Demiivcae? in suburbio Kioviae in capite civitatis situm est. Ex Vladimiro Vernadsky appellatur. Bibliothecae sunt nongenti fere conducti, quorum rector hodiernus est Liubov Dubrovina (Ucrainice Любов Дубровіна), Volodymyr Popyk sequens.

Bibliothecae sunt 15 milliones fere rerum, inter quas sunt plenissima collectio scriptorum Slavicorum, archiva praestantium scientistarum et hominum culturae Ucrainorum. Inter alias res contentas sunt collectio chartarum praesidum Ucrainae, archivalia documentorum impressorum exemplaria ex 1917, et archiva Academiae Scientiarum Nationalis Ucrainensis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca rite constituta est nomine "Bibliotheca Nationalis Civitatis Ucrainensis" die 2 Augusti 1918 ab hetman Paulo Skoropadskyi, qui Consilium Temporarium Bibliothecae Nationalis Creandae die 23 Augusti 1918 creavit, Vladimiro Vernadsky (Ucrainice Volodymyr Vernadsky) duce. Mense Augusto 1941, bello mundano secundo saeviente, bibliotheca ad Ufam, caput Baskiriae, translata est, ubi in instituto civico paedagico condita est; Kioviam autem mense Maio 1944 relata est.

Principale bibliothecae aedificium hodiernum inter 1975 et 1989 exstructum est. Cui sunt viginti septem tabulata et area 35 700 . Tectum est 76.7 metra altum, et eius antenna 78.6 metra supra solum.[1]

De rebus contentis[recensere | fontem recensere]

Unum ex conclavibus.

Collectio Bibliothecae Nationalis Vernadskianae in plus quam 15 milliones rerum consistit, praecipue librorum impressorum ex saeculis duodevicensimi et undevicensimi. Etiam inter res contentas sunt magnae collectiones manuscriptorum,[2] rarorum librorum impressorum, et quidem incunabulorum.

Bibliotheca insigniter Evangelium Orsanum tenet, qui liber, ex saeculo tredecimo, est unus ex veterrimis libris Ruthenicis notis et unus ex veterrimis qui abecedarium Cyrillicum pingit. Liber a monasterio Orsae in urbe servatus erat, ubi a militibus Napoleonicis anno 1812 inventus est. Anno 1874, Academiae Theologicae Kiovianae datus est.

Eneida, poema epicum ab Ioanne Kotliarevsky Ucrainice scriptum et in Aeneidá Latiná conditum, est prima litterarum res in lingua Ucrainica vulgari scripta, ac primus qui de "historiá, linguá, traditionibus, fide, et sententiis ethicis astheticisque" Ucrainae saeculorum duodevicensimi exeuntis undevicensimique ineuntis disceptat, nam Kotliarevsky heroes Vergiliani in Cosacos commutat.[3] Bibliotheca quinque exemplaria editionis primae tenet.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Bibliotheca Nationali Vernadskiana in situ interretiali de caeliscalpiis.
  2. Papyrus 7 est unum ex veterrimis.
  3. The Aeneid in V. I. Vernadsky National Library of Ukraine. World Digital Library. Situs accessus die 25 Novembris 2019.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]