Roman numeral 10000 CC DD.svg

Leopolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Leopolis
Res apud Vicidata repertae:
Leopolis: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 49°50′31″N 24°1′53″E
Numerus incolarum: 724 713
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Lviv, Lwów, Львів, Львов

Gestio

Praefectus: Andriy Sadovyi
Procuratio superior: Regio Leopolitana

Geographia

Superficies: 182 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vilna, Lodzia, Maracanda, Vratislavia, Banialuca, Corning, Friburgum Brisgoviae, Kutaisi, Novi Sad, Petropolis, Whitstable, Vinnipega, Varsovia, Cracovia, Lublinum, Premislia, Resovia, Eskilstuna Municipality, Budapestinum, Rishon LeZion, Rochdale, Enköping Municipality, Tiphlis, Philippopolis, Chengdu

Leopolis (alia nomina Latina: Lemberga, Leoberga, Luwo)[1] (Ucrainice Львів, Lviv ; Polonice Lwów) est urbs 724 713[2] incolarum in Ucraina occidentali sita et metropolis regionis Leopolitanae. Urbani Leopolitani[3] appellantur. Ibi floret Universitas Leopolitana.

Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum UNESCO vocata patrimonium culturae mundi declarata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Magnum urbis Leopolis insigne tempore novo
Insigne urbis Leopolis tempore Rei Publicae Poloniae secundae
Insigne urbis Leopolis tempore Austriaco

Leopolis saeculo XIII (circa 1256) a Daniele, rege Rutheniae, condita nomine filii eius Leonis appellata fuit caput urbsque magna Regni Galiciae et Lodomeriae. Anno 1349 urbs a rege Poloniae Casimiro III capta erat et postea, anno 1772, una magnarum civitatum Poloniae erat. Anno 1772 in Austriam incorporata est. Primo bello mundano confecto in Poloniam reverta, sed post secundum bellum mundanum Unioni Sovieticae tum in finibus Ucrainae adiuncta et.

Leopolis tres Catholicas sedes archiepiscopales habebat: rituum Latini, Graeci, et Armeni.

Multi Poloni clari Leopoli nati sunt vel ibi vivebant, quorum multi vicissim in sepulcris Łyczakowski sepulti sunt.

Illo tempore magna colonia Iudaica Leopolin incolebat, nam quarta pars incolarum Iudaei erant. Nunc pars maxima (81.1%) incolarum Ucraini sunt.

Cives[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graesse
  2. Статистичний збірник «Чисельність наявного населення України» на 1 січня 2019 року (Ucrainice)
  3. Graesse

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 49°50′31″N 24°1′53″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopolin spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]