Latinitas bona

Rostovia ad Tanaim

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ростов-на-Дону
Vexillum Rostoviae ad Tanaim Insigne Rostoviae ad Tanaim
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Navaris[1]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1749
Res geographicae
Area
 - tota


348,5 km²

Numerus incolarum 2017
 - Spissitudo
1 125 299
2583,92 incolae/km²
Coordinata 47° 14′ 26″ Sept., 39° 42′ 38″ Ort.
Altitudo 50 m
Situs interretialis: http://www.rostov-gorod.ru

Rostovia ad Tanaim,[2] vulgo Rostov-na-Donu (Russice Ростов-на-Дону), urbs est in Russia, metropolis eius regionis Rostoviensis et districtus foederalis Meridiani. Sita est ad Tanaim (Don) fluvium, circiter 46 chiliometris ab eo loco quo fluvius in Paludem Maeotidem influit. Plus 1125 milia incolarum (anno 2017) habet. Magna sedes administrationis, culturae, scientiae, educationis, industriae et transportationis meridiei Russiae Europaeae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1749 decreto Elisabethae, imperatricis Russicae, ad Tanaim prope ostium fluvii Temernik loco ruinarum oppidi Aevi Classici teloneum conditum est. Anno insequente eodem loco etiam portus et militum domicilia constructa sunt. Cum teloneum Temernikense in portum valentem crevisset, annis 17601761 ibi constructa est arx quae in honorem Sancti Demetrii, metropolitae Rostoviensis, nominata est. Quapropter loco illi in quo habitabatur quique ex anno 1807 in numero urbium habebatur, nomen Rostoviae impositum est. Ne confusio huius urbis cum urbe illa antiqua (nunc ad regionem Iaroslaviensem pertinente) fiat, nunc publice "Rostovia ad Tanaim" nominatur.

In Imperio Russico Rostovia ad Tanaim ab anno 1797 in gubernio Novae Russiae et ab anno 1802 in gubernio Catharinoslaviensi caput districtus fuit, anno 1887 enim in regionem Exercitus Tanaitici Cosacorum inclusa. Tempore Belli Civilis Russici sedes valens motus "Alborum" erat, anno 1920 autem a copiis "Rubrorum" capta. In RSFSR et URSS nonnullarum subdivisionum administrativarum (e.g. territorii Caucasi Septentrionalis) metropolis fuit, anno 1937 caput regionis Rostoviensis hodiernae facta. Tempore Belli Magni Patrii bis (autumno anni 1941 et aestate anni 1942) a copiis Germaniae nazisticae occupabatur, die 14 Februarii anno 1943 a copiis Sovieticis finaliter liberata et post bellum restaurata. Anno 2000 Rostovia ad Tanaim caput Districtus vel Circuli Foederalis Meridiani Foederationis Russicae facta est. Anno 2008 titulum Urbis Gloriae Militaris obtinuit.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 536., secundum Ptolemaeum V 9, 16.
  2. Interdum "Rostov ad Donum"[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rostoviam ad Tanaim spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places