Latinitas nondum censa

Sympheropolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Симферополь, Сімферополь, Акъмесджит
Simferopol Montage.png
Vexillum Sympheropolis Insigne Sympheropolis
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia/Ucraina
Condita 1784
Res geographicae
Numerus incolarum 2018
 - Spissitudo
341 799
3182,19 incolae/km²
Altitudo 300 m
Situs interretialis: http://simadm.ru/

Sympheropolis[1] (Russice Симферополь, Ucrainice Сімферополь, tr. Simferopol' , e Graeco Συμφερούπολις, i.e. 'urbs utilitatis'; Tartarice Crimense Aqmescit, Акъмесджит, i.e. 'meschita alba') est urbs in parte media paeninsulae Crimaeae ad flumen Salgir. Secundum censum anni 2014, 332 milia incolarum habet, quorum 67,79% Russi, 12,07% Ucraini et 8,31% Tatari Crimenses sunt.

A mense Martio anni 2014 de facto ad Russiam pertinet, sed in hoc statu non agnita est ab Ucraina, adhoc Crimaeam sibi postulanti (in positione sua a multis civitatibus sustineta). Secundum divisionem foederalem Russiae, Sympheropolis est sedes administrativa Rei Publicae Crimaeae. De iure Ucrainica tamen metropolis Rei Publicae Autonomae Crimaeae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Loco Sympheropolis nostri temporis in antiquitate exsistebat metropolis regni Scytharum, Neapolis Scythica vocata. Tempore regni Crimaeani eo loco condita est urbs nomine Aqmescit. Mense Februario anni 1784 iussu Catharinae II imperatricis Russiae loco urbis illius metropolis nova Crimaeae condita est, quae nomen Sympheropolis recepit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sympheropolin spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!