Translitteratio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae

Translitteratio est conversio inter systemata scribendi, cum si potis est una littera in systemate valet idem ac littera in alio. Si systemata inter se non congruunt, sonitus litterarum ipsi notandi sunt.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Facile, etsi haud accuratissime, possumus scribere eandem sententiam litteris et Latinis, Cyrillicis, Graecis, Arabicis, aut Hebraicis:

Ego video tres homines.

Эго видео трес хоминес.

Εγω ϝιδεω (aut ουιδεω aut βιδεω) τρης ὁμινης.

اجو فيديو تريس هومينيس

אגוּ ווידעוּ תרעס הוּמינעס

Translitteratio abecedarii Cyrillici[recensere | fontem recensere]

Multae linguae abecedario Cyrillico utuntur et permultas litteras Cyrillicae originis raras habent [1]. Multa systemata translitterationis litterarum Cyrillicarum ad varios fines elaborata sunt, quorum nullum omnem scripturam Cyrillicam continet. Regulae, quibus Vicipaedia Latina de facto in litteris Cyrillicis linguae Russicae translitterandis utitur, Vicipaediae Italianae proximae sunt (Systema ISO 9). Haec sunt (ut solum litteras ad translitterandum difficiles enumeremus):

κ = k
ц = c
з = z
ж = ž
х = ch
ш = š
ч = č
щ = šč
ы = y ё = ё (sic!)
э = è
й = j etc.

In multis nominibus Russicae originis bonis fontibus testatibus translitterationem veterem invenire potes, linguae Germanicae similem et saeculis XVIII—XX pervulgatam (nam multi viri docti Russi Germaniae studebant multique Germani in Russia vivebant et docebant et libros edebant). Ubi:

κ = c, k
ц = ts, z, tz
в = w
з = s, z
ж = zh
х = ch
ш = sch
ч = tsch
щ = schtsch (sic!)
ы = y ё = e, io, jo
э = e

Etiam nomina, translitterata secundum regulas, propinquas regulis Polonis, invenire possis, cum ч sit cz et ш sit sz.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In tabulis Unicode: Cyrillic, Cyrillic supplement, Cyrillic extended A, B, C.

Nexus interni