Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Novogardia Inferior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Novogardia

Нижний Новгород
Collage-of-Nizhny-Novgorod-(2014).png
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne



Res politicae
Civitas Russia
Condita 1221
Res geographicae
Area
 - tota


466,5 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
1 267 760
3086,98 incolae/km²
Coordinata 56° 19′ 37″ Sept., 44° 00′ 27″ Ort.
Altitudo 200 m
Situs interretialis: http://admgor.nnov.ru/

Novogardia Inferior,[1] seu Novogrodia Inferior[2] vel Neapolis Inferior[3] (Russice Нижний Новгород, tr. Nižnij Novgorod), est urbs in Russia, metropolis regionis Novogardiensis Inferioris (Russice Нижегородская область vocatae) et sedes Districtus Foederalis Subvolgensis (Russice Приволжский федеральный округ nominati), ad confluentem Occae et Rhae fluviorum sita. Fere 1 268 milia incolarum (anno 2015) habet.

Novogardia Inferior est valens industriae sedes: constructionis machinarum (e.g., urbi sita est officina, autocineta producens), metallurgiae, etc. Stationes ferriviarum, portum, et aeroportum habens, est sedes transportationis. Etiam est sedes scientiae et culturae: nonnullas universitates studiorum, theatra, et musea habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

In cremlino (arce) Novogardiae Inferioris

Novogardia Inferior condita est ut fortalicum conterminum, anno 1221. Ab anno 1350 fuit caput ducatus sui iuris. Facta est valens sedes mercaturae et culturae. Anno 1392 facta est pars magni ducatus Moscoviae. Cremlinum illud Novogardiae Inferioris, quod adhoc exsistit, constructum est annis 15081511. Annis 16111612 urbs fuit sedes formationis armatae vis, cuius duces fuere Cosmas Minin (Кузьма Минин) et Demetrius Požarskij (Дмитрий Пожарский), contra interventos PolonoLituanicos. Saeculo undevicensimo Novogardia Inferior facta est valens sedes industriae. Annis 19321991 vocabatur Gor'kij (Горький), in honorem scriptoris Russici Sovietici Maximi Gor'kij (Максим Горький).

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novogardiam Inferiorem spectant (1, 2).
Europae urbes milies milium incolarum
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsovia • Vindobona • Volgogradum