Latinitas bona
Coordinata: 58°0′50″N 56°14′56″E / 58.01389°N 56.24889°E / 58.01389; 56.24889

Permia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Permia
Res apud Vicidata repertae:
Permia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°0′50″N 56°14′56″E
Numerus incolarum: 1 048 005
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Пермь

Gestio

Praefectus: Dmitry Samoylov
Procuratio superior: Territorium Permicum

Geographia

Superficies: 799.68±0.01 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Dzerzhinsky City District, Industrialny City District, Kirovsky City District, Leninsky City District, Motovilikhinsky City District, Ordzhonikidzevsky City District, Sverdlovsky City District, Novye Lyady
Territoria finitima: Permsky District, Krasnokamsky district, Dobryansky District

Coniunctiones urbium

Permia anno 1832. Hydrochroma Pauli Razmachnin

Permia,[1] vulgo Perm[2] (Russice Пермь, tr. Perm’), est urbs in Russia, in oriente Russiae Europaeae prope Urales ad Camam fluvium sita, metropolis territorii Permiensis (Russice Пермский край, tr. Permskij kraj). Plus quam 1 026 milia incolarum habet (anno 2014). Urbs est magni valoris sedes industriae, vecturae, scientiae, et culturae. "Permia" etiam est nomen terrae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Verbum "Permia" possibile originem suam ex una linguarum Finno-Ugricarum ducit et initio pro denotatione terrae utebatur. Territorium amplum in fluxu superiori fluminis Camae, ad fontes amnis illius in occidente, ad fluxus superiorem fluvii Petschorae in septentrione, ad montes Uralicos in oriente et ad flumen nomine Tschusova (Чусовая, Čusovaja) in meridie pertinens, saeculis a XIV usque ad XVII "Permia Magna" vocatur. Eodem nomine nonnumquam vocabatur et oppidum Tserdinum, quod illo tempore erat metropolis regionis illius. Sigismundus Herberstein de terra et urbe illis scripsit: "Permia magna & ampla provincia, a Moscovuia ducentis quinquaginta (seu, ut quidam volunt, trecentis) miliaribus recta inter Orientem & Septentrionem distat. Civitatem eiusdem nominis ad Vischora fluvium habet, qui decem miliaribus infra Kamam influit" [3].

Urbs Permia nostri temporis condita est anno 1723. Quo anno prope influxus in Camam fluminis, Jagošicha (Ягошиха) seu nunc Jegošicha (Егошиха) dicitur, loco pagi eodem nomine (initio saeculi XVII conditi), constructa est officina metallurgica cum oppidulo, quod anno 1781 factum est urbs metropolisque provinciae et vocatum est "Permia". Ab anno 1796 Permia urbs fuit caput gubernii. Facta est portus et centrum commercii industriaeque. Annis 19401957 urbs illa Molotov (in honorem Venceslai Molotov) nominabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Permiam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 58°0′50″N 56°14′56″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия