Pratalia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Pratalia
Res apud Vicidata repertae:
Pratalia: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 48°35′0″N 39°20′0″E
Numerus incolarum: 417 990
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Луганск

Gestio

Praefectus: Manolis Piławow
Procuratio superior: Regio Luganskensis, Luganskiy Okrug, Q55644942, Slavyanoserbsky Uyezd, Res publica popularis Lugansk, Res Publica Sovietica Socialistica Ucrainica

Geographia

Superficies: 257 000 000 Metrum quadratum
Regiones urbanae: Leninsky Raion, Q4180982, Q12079206, Kamianobridski Raion

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Rostovia ad Tanaim, Lublinum, Cardiffa, Fanum Sancti Stephani, Daqing, Alba Regalis, Pernik, Vansbro Municipality, Belogradum, Voronegia

Tabula aut despectus

Pratalia: situs

Pratalia[1] vel Lugansk[2] (Russice Луганск, Lugansk, Ucrainice Луганськ, Luhans'k) sunt urbs Europae Orientalis, regionis Prataliensis Ucrainae de iure, et ab anno 2014 Rei publicae popularis Prataliensis de facto caput. Incolas 403 938 anno 2019 habet. In ripis Pratalis fluminis (Russice et Ucrainice Лугань) sita est.

Pratalia noctu, anno 2011

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1795 fabrica ferraria hic aedificari coepit et colonia apud eam, nomine Fabrica Prataliensis[3], crescebat. Aliae fabricae necnon vaporitraharum hic construebantur. Anno 1882 in numerum urbium gubernii Catharinoslaviensis cum nomine hodierno Pratalia inclusa sunt. Anno 1918 post Res novas Octobres Pratalia Rei publicae Sovieticae Donetskensis et Krivorozhensis[ru] caput facta sunt. Vorošilovgrad a Clemente Vorošilov urbs ab anno 1935 ad 1958 et a 1970 ad 1990 appellabatur. In Ucraina Sovietica ab anno 1938 Prataliae caput regionis (Vorošilovgradensis et postea Luganskensis) erant.

Domus Vladimiri Dahl in Pratalibus

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Vladimirus Dahl et Alexander Ptuško Pratalibus nati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 506..
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Луганская область.
  3. Russice Луганский завод.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°35′0″N 39°20′0″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pratalia spectant.