Jump to content

Cherso

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Chersonium)
Wikidata Cherso
Res apud Vicidata repertae:
Cherso: insigne
Cherso: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 46°38′33″N 32°37′30″E
Numerus incolarum: 279 131
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Херсон

Gestio

Praefectus: Ihor Kolykhaiev
Procuratio superior: Kherson urban hromada

Geographia

Superficies: 68.7 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Zalaegerszeg, Shumen, Mariopolis, Zonguldak, Hippo Diarrhytus, Nicomedia, Vilna

Tabula aut despectus

Cherso: situs
Cherso: situs

Cherso[1][2][3] (-onis, f.), seu Chersonium[1][2] (Ucrainice Херсон Cherson), est urbs Ucrainae, in eius parte meridiana ad ripam dextram Danapris prope ostium huius fluvii sita, metropolis regionis Chersonensis. Valens portus et locus intersectionis ferriviarum atque sedes industriae, culturae et administrationis est. fere 66 milia incolarum habet.[4]

Cherso, anno 1778 decreto imperatricis Russicae Catharinae II condita, nomen suum obtinuit secundum Chersonesum, urbem antiquam in Crimaea (Chersonesus Taurica). Ab anno 1803 metropolis gubernii Chersonensis Imperii Russici fuit. Gubernio illo anno 1920 abolito, Cherso sedes administrativa districtus et circuli in Re Publica Sovietica Socialistica Ucrainica(en) erat. Tempore Belli Magni Patrii Cherso, decennio praecedenti valens sedes industriae Unionis Sovieticae facta, a copiis Germaniae nazisticae occupabatur ad mensem Martii anni 1944, quum a copiis Sovieticis liberata est, eadem mense et metropolis regionis Chersonensis facta est.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cherso spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 46°38′33″N 32°37′30″E OpenStreetMap GeoNames Facebook Places Treccani Большая российская энциклопедия