Latinitas bona

Donetsk

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne urbis

Donetsk[1] sive Donetzk[2](Russice Донецк, tr. Doneck, Ucrainice Донецьк, tr. Donec'k) est urbs in Ucraina ad orientem spectans. Situm est ad fluvium nomine Kalmius (Russice Кальмиус, Ucrainice Кальміус appellatur). Abest quinquaginta chiliometra a Russia, centum chiliometra a Palude Maeotide. Decies fere centena milia hominum urbem Donetsk incolunt. Est caput regionis Donetzensis et ab anno 2014 mense Aprili etiam caput rei publicae popularis Donetzensis, quae invita civitate Ucrainica condita est (et ab administratione eius ut illegalis aesitmata).

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cum apud vicum Alexandrovkam anno 1820 repertus esset carbo, fodinae ibi instructae sunt. Sergius Kočubej, cui imperii Russici administratores mandaverant, ut in Russia meridiana institueret officinam, in qua tigna ferrea ad vias ferratas apta conficerentur, mandatum anno 1869 Ioanni Hughes, qui natus erat in Vallia, viginti quattuor milibus nummorum Britannicorum vendidit. Ioannes Hughes prope vicum Alexandrovka officinam ferrariam instruxit atque operarii eo loco domicilium collocaverunt. Qui locus a nomine Ioannis Hughes, qui Russice Juz (Джон Юз) vocabatur, appellatus est Juzovka (Юзовка). Ineunte saeculo vicesimo quinquaginta fere milia hominum in oppido Juzovka habitabant. Anno 1922 nomen urbis ita mutatum est, ut in honorem Iosephi Stalin Stalino appellaretur. Anno 1961 eadem urbs Donetzk a fluvio Donetz denominata est. In illo secundo magno bello, quod saeculo vicesimo gestum est, urbs magnum detrimentum cepit. Post bellum urbs refecta est. Anno 1978 decies centena milia incolarum assecuta est.

Donesci multi Russi habitant; plurimi incolae lingua Russica utuntur. Die 7 mensis Aprilis anno 2014 Donetzk caput rei publicae popularis Donetzensis declaratum est. Die 11 Maii eodem anno adversa Ucrainae moderatorum voluntate populo eligendi optio data est, utrum regio Donetzensis pars Ucrainae maneret, an civitas sui iuris fieret; nonaginta fere centesimae incolarum civitatem sui iuris optaverunt. Post duos menses exercitus Ucrainae Donetsk oppugnare coepit.

De scholis[recensere | fontem recensere]

In urbe Donetsk sunt nunnullae scholae superioris gradus, in quorum numerantur:

  • Universitas Nationalis Donetzensis (Russice Донецкий национальный университет, Ucrainice Донецький національний університет), anno 1937 instututa;
  • Universitas Nationalis Technica Donetzensis (Russice Донецкий национальный технический университет, Ucrainice Донецький національний технічний університет), anno 1921 instututa.

De cultiore vitae usu[recensere | fontem recensere]

Inter alia theatra est theatrum operaticum Donetskense, in quo anno 1941 facto omnium primum editum est Ioannes Susanin, opera Michaelis Glinkae. Odeum symphoniacorum factum est anno 1930.

De ludis[recensere | fontem recensere]

Donescum nobilitatum est saltu cum pertica (Sergii Bubka gratia), pila pedibusque (globorum Sachtar Donetsk et Metalurh Donetsk gratia), orbiculo baculoque super glaciem (globi Donbas Donetsk gratia), pila corbique (globi Donetsk gratia).

Imagines urbis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Donetsk spectant.