Incursio Russica in Ucrainam (2022)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Current event marker.png
Haec pagina res recentissime gestas nuntiat.
Crebre mutari potest.
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Rerum status primo certaminis die.
Tabula geographica incursionis.

Incursio Russica in Ucrainam, sive praecipuum negotium militare (publica appellatio Russica[1]), commotum est, cum armatae copiae Russicae in Ucrainam die 24 Februarii 2022 invaderent, Bellum Russo-Ucrainum magnopere amplificantes, certamen quod anno 2014 post Res Novas Dignitatis (Ucrainice Революція гідності) coeperat. Quae incursio maximum exsulum discrimen Europaeanum post bellum mundanum secundum effecit,[2][3] plus quam quinque et dimidio millionibus Ucrainorum patriam relinquentibus[4] et quarta totius numeri incolarum parte loco suo mota.[5][6] Ordo mundi sanitarius rem necessitatem medicam appellavit.[7][8]

Bello Russo-Ucraino anno 2014 conflato, Russia Crimaeam in suam dicionem redegit et secessionistae a Russia adiuvati partem Donbas regionis in meridiana et orientali Ucraina corripuerunt, bellum regionale ibi moventes.[9][10] Russia anno 2021 exeunte magnas vires militares ad fines suos cum Ucraina vocavit, usque ad 190 000 copias et eorum armamenta praemittens. Vladimirus Putinus, praeses Russicus, in emissione radiophonica sub incursione opiniones irredentisticas nuntiavit,[11] Ucrainae ius civitatis denegavit,[12][13] ac perperam[14] dixit Ucrainam a neonazistis regi, qui ethnicam minoritatem Russicam insectarentur.[15] Praeterea dixit Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali (OTAN) incolumitatem reipublicae Russicae per amplificationem ad orientem ex annis 2000 ineuntibus minitari, quam affirmationem OTAN ipsa in dubium vocavit.[16] Russia postulavit, ne OTAN se diutius extenderet nec umquam cum Ucraina consociaret.[17][18] Civitates Foederatae aliaeque civitates dixerunt Russiam Ucrainam oppugnare aut invadere velle, quod autem legati Russici identidem usque ad 23 Februarii 2022 negabant,[19] false, ut eventus manifesto (vide "Cursum" infra) mox docebant.

Vladimirus Zelens'kyj, praeses Ucrainae, rationes diplomaticas abrogavit et legem militarem declaravit. Consociatio Nationum et magnae civitates, inter quas Britanniarum Regnum, Francia, Germania, Iaponia, Italia, Polonia, et Hispania,[20][21] atque Unio Europaea rem gestam condemnaverunt.[22]

Contextus[recensere | fontem recensere]

Ad causam incursionis intellegendam complura necessario consideranda sunt, quae Ucrainam et Russiam quodammodo inter se conectunt, scilicet historia pristina, historia Unionis Sovieticae, historia recentior culturae et civilitatis.

Historia pristina[recensere | fontem recensere]

Paginae principales: Historia Ucrainae, Historia Russiae, Russia Kioviensis, Rhos, Ruricidae

Saeculo nono post Christum natum civitas Russiae Kioviensis orta est. Illa civitas in Europa Orientali sita nomen suum ex urbe Kiovia cepit, quae urbs magnum habet momentum non solum Ucrainis, sed etiam Russis (qui eam saepius tamquam incunabula culturae Russicae intuentur), propterea quod Ecclesia Orthodoxa Russica a Vladimiro I Magno, qui anno 988 Kioviae sacro fonte ablutus erat, originem suam trahit.

Saeculo quarto decimo ineunte, postquam Russia Kioviensis invasione Mongolo-Tartarorum (annis 12371240) pervastata et infracta est, duo maiora territoria in eadem regione exstiterunt: Ducatus Volodimiriensis, anno iam 1157 conditus et in septentriones et orientem solem spectans, et Ducatus Kioviensis, inter occasum solis et meridiem vergens, qui tandem anno 1362 Magno Ducatui Lituaniae adiunctus est. Ducatus Volodimiriensis pedetemptim in Magnum Ducatum Moscoviae commutatus est; pars meridionalis, tunc "confinium" inter Poloniam et Russiam appellata (lingua Slavica orientali antiqua ѹкраина/ukraina, h. e. "ad fines sita"), pro sua parte in Rem Publicam Utriusque Nationis transiit.

Unio Sovietica dissoluta[recensere | fontem recensere]

Pagina principalis: Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum (URSS)

Ucraina, tempore Unionis Sovieticae (1922–1991) pars eiusdem societatis, anno 1991 exeunte Unionem Sovieticam nuper dissolutam reliquerat. Quam dissolutionem praeses Vladimirus Putin in oratione, quam mense Aprili anni 2005 habuit, maximam eversionem geopoliticam et tragoediam populo Russico vocavit, cum multitudo civium Russicorum nunc extra fines Russicos viverent.[23] Sed etiam aliis in orationibus indicavit eosdem homines dolore dissolutae Unionis Sovieticae tantopere affectos esse, ut iis hucusque non contigisset differentias inter desideria et vivendi condiciones, quae nunc essent, diluere. Haec desideria praecipue Oleg Gazmanov, modorum factor Russicus, carmine suo Сделан в СССР (Factus sum in URSS) celebravit.[24]

Historia recentior culturae et civilitatis[recensere | fontem recensere]

Hodie et Ucrainis et Russis sunt:

  • duae linguae (lingua Ucrainica et lingua Russica);
  • religiones propriae (variae Ecclesiae Orthodoxae Ucrainicae, Ecclesia Orthodoxa Russica);
  • culturae propriae;
  • conscientiae propriae (e. g. carmen patrium Ucrainicum, carmen patrium Russicum).

Vere 2014 organizatio paramilitaris nomine regiminis Asov (nomen Ucrainicum ad verbum expressum: "grex seiunctus praecipuae rei gerendae militaris"[25]), quae partim ultranationalistica, partim nazistica esse aestimatur, condita est. Potest fieri, ut scelera, quae a regimine Asov commissa esse dicuntur, una ex pluribus causis incursionis sit.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Phasis prima (diebus 24 Februarii - 7 Aprilis)[recensere | fontem recensere]

Die 24 Februarii 2022
Hora sexta Moscuae (UTC+03:00) Vladimirus Putin, praeses Foederationis Russicae, cuiusdam operationis militaris initium annuntiavit, inter alia has praecipuas causas afferens: se de amplificatione Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali (OTAN) in orientem versus deque accessu eius infrastructurae militaris ad fines Russiae sollicitum esse, quod in territoriis finitimis, quae Russiae antiquitus propriae essent, quaedam "Anti-Russia" fieret Russis infesta; assumptionem Ucrainae a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali non ferendam esse; civitates OTAN "nimios nationalistas et neonazistas in Ucraina" adiuvare, qui incolis Crimaeae ac Sebastopolis liberam voluntatem iteratae coniunctionis cum Russia numquam ignoturi essent; res publicas populares in regione Donbas sitas opem a Russia expetiisse; illos neonazistas etiam in Crimaeam ituros esse bellum gestum et, sicuti olim oboedientes adiutores Adolphi Hitler, homines inermes necatum; res igitur a se postulare, ut prompte ac statim ageret; Russiam ipsam tutam esse non posse Ucraina semper minitante; se autem non omnem Ucrainam occupare, sed eam dearmare et pacare velle; civilitatem Russicam in libertate positam esse, quod ius omnibus, etiam incolis Ucrainae, patere deberet; se summam rerum potestatem illarum civitatum, quae post dissolutionem Unionis Sovieticae factae essent, agnoscere.[26]

Kiovia, 25 Februarii

Die 25 Februarii 2022
Kioviae hora quarta (UTC+02:00) pugnam circum urbem exardescere et rochetas militares bombasque iaci relatum est. Resolutio apud Consilium Securitatis Nationum Unitarum contra Russiam repudiata est, Sinis suffragio abstinentibus, cum Sinarum legatus dixisset Sinas de progressu in Ucraina sollicitas esse. Consilium Europae decrevit, ut Foederationi Russicae ius repraesentationis sine mora denegaretur.[27]

Die 26 Februarii 2022

Aedes Charcoviae effectu missilis partim disruptae.

MV Namura Queen, navis Iaponica generis bulk carrier, Russica navi longa oppugnata est.

Die 27 Februarii 2022
Praeses Vladimirus Putin rettulit se vires nucleares expedivisse[28], quod summi magistratus principum civitatum OTAN verba provocantia adversum Russiam permitterent; qua de causa sese imperavisse, ut vires Russici exercitus ad deterrendum inservientes a ministro defensionis et a praeside consilii praetorii in praecipuum modum pugnandi redigerentur.[29] Observatores Organizationis securitati cooperationique in Europa favendis (OSCE) Ucrainam reliquerunt.

Die 28 Februarii 2022
In Ruthenia Alba, prope fines Ucrainae, disceptationes coeptae sunt. Tamen pugnae continuantur.

Die 1 Martii 2022
Mariupolis, urbs maior in Ucraina meridionali sita cum magno portu, prorsus fere cincta esse videtur, qua de causa Eduardus Basurin, dux non agnitae rei publicae popularis Donetskensis, Mariupolitanis duos transitus humanitarios ex urbe secundum Viam Europaeam E58 versus Foederationem Russicam obtulit usque ad diem 2 Martii.[30] Kioviae locus Babij Jar impetui militari Russico expositus erat.[31]

Die 2 Martii 2022
Vespere Suecia suum spatium aerium brevi tempore aeroplanis insectatoriis Russicis generis SU-24 et SU-27 violatum esse nuntiavit.[32]

Die 4 Martii 2022
Postquam impetus factus est in officinam atomicam Zaporizhiensem, officina eius generis maxima Ucrainae, milites Russici hoc loco potiti sunt.[33]

Die 5 Martii 2022
Mariupolitanis non contigisse videtur ex urbe per transitus humanitarios profugere. Societas medicorum nomine Medici Sine Finibus calamitatem humanitariam sic descripsit: "Condicio humanitaria Mariupoli est calamitosissima. Scimus ab administris nostris homines illic spe carentes saluti suae prospicere conari et, dum graves impetus continuantur, commeatus mox periculose defecturos esse. (…) Necesse est homines vitam cum dignitate vivere. Hoc significat: cum aditu ad victum, aquam, vim electricam, calefactorium."[34]

Die 6 Martii 2022
Impetus rochetarum factus est in Institutum Physicae Charcoviensem, in quo etiam reactorium nucleare inest.[35] Eodem die 4366 homines bello reclamantes in 56 urbibus Russicis custodiae mandati sunt, ita ut inde aestimari liceat numerum eorum, qui ab incursionis initio tota Russia comprehensi sunt, esse plus quam 10 000 hominum.[36] Ordo mundi sanitarius per Twitter sedem suam in Ucraina oppugnari nuntiavit.[37]

Die 7 Martii 2022
Tertius congressus de indutiis fuit, sed nequiquam.

Die 8 Martii 2022
Consensus ad tutum transitum fugituris dandum initus est. Eodem die, qui Dies internationalis feminarum fuit, manifestationes contra bellum exstiterunt Petropoli, floribus ad monumentum Magni Patrii Belli (Russice пaмятник Великой Отечественной Bойне) depositis.[38]

Die 9 Martii 2022
Mariupoli impetus bombarum in valetudinarium obstetricium factus est, quo multi homines necati sunt. Quam rem civitas Vaticana "inacceptabilem",[39] Vladimirus Zelens'kyj "atrocitatem" vocavit.[40]

Die 10 Martii 2022
Attaleae, in urbe Turciae meridionalis, Demetrius Kuleba et Sergius Lavrov egerunt de condicionibus indutiarum, sed frustra.[41]

Die 11 Martii 2022
Impetus Russicos in urbes Kioviam et Mariupolim auctos esse nuntiatum est. Kioviae impetus ex aere plerumque ex orientali et septentrionali parte fieri videntur. Mariupolis etiamnunc circumcincta est pontibus ac viis in urbem destructis.[42] Coniectiones telorum illic videntur continuari, senatu urbis nuntiante hucusque ad minimum 1582 imbelles necatos esse.[43]

Die 12 Martii 2022
Praeses Ucrainae iam 1300 milites Ucrainicos mortuos esse nuntiavit. Melitopoli, in urbe regionis Zaporizhiensis Ucrainae, concursus populi factus est, incolis postulantibus, ut demarchus urbis, Ivan Fedorov, qui a copiis Russicis abductus esse dicebatur, in libertatem vindicaretur.[44]

Die 13 Martii 2022
Prope Leopolim, circiter 30 chiliometra a Poloniae finibus, rochetas missas esse ferunt, quarum crepitus etiam in Polonia audiebatur.[45]

Die 14 Martii 2022
In emissione nuntiorum Russici tramitis televisionis nomine Primi canalis (Russice Первый канал) Marina Ovsiannikova in cameram ostendit tabulam, in qua scripta erat bellum finiendum nec propagandae credendum esse.[46]

Die 15 Martii 2022
Congressus interretialis de indutiis habitus est. Dum Kioviae periculum impetus maximum fit, ignitegium per 35 horas declaratum est.[47]

Die 16 Martii 2022
Mariupoli nosocomium invasum est quadringentis fere civibus captis.[48] Impetus bombarum in theatrum, quo cives fugerant, factus est.[49] Russia omnis exclusa est a Consilio Europae, ex articulo 8 constituti eiusdem Consilii.[50] Tribunal internationale Hagense rectionem Russiae ab invasione in Ucrainam desistere iussit.[51]

Die 18 Martii 2022
Impetus bombarum in quaedam aedificia prope aeroportum urbis Leopolis factus est.[52] Vladimirus Putin in stadio Moscovitensi festum dedit ad octo annos annexionis Crimaeae celebrandos.[53] Rochetam hypersonicam nomine Kinsal (Russice Кинжал, Latine Pugio) in regione Ivano-Frankivskensi in Ucraina occidentali adhibitam esse nuntiatum est.[54]

Hortus Iustorum Varsoviae. Arbor memorialis Annae Politkovskayae, die 19 Martii 2022.

Die 20 Martii 2022
Mariupoli impetus bombarum in scholam artis, quo cives fugerant, factus est quadringentis fere hominibus occisis. Quam rem Vladimirus Zelens'kyj scelus contra humanitatem vocavit.[55][56]

Die 21 Martii 2022
Mariupoli copiae Russicae, ut incolis facultatem urbis relinquendae facerent pariterque auxiliis humanitariis aditum in urbem ipsam darent, a Mariupolitanis deditionem poposcerunt, id quod rectio Ucrainae reiecit.[57]

Die 23 Martii 2022
Ad Kioviam copiae Russicae feruntur bombis phosphoricis usae esse,[58] id quod ex Conventibus Genavensibus nullo pacto fieri licet. Oxana Baulina, diurnaria Russa, Kioviae necata est.[59]

Die 24 Martii 2022
Duces civitatum occidentalium, h. e. Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali (OTAN), civitatum G7, Unionis Europaeae, Bruxellis convenerunt, ut consulerent, quomodo Ucraina adiuvari posset.[60]

Die 25 Martii 2022
Iosephus Biden, praeses Civitatum Foederatarum, in Poloniam venit ad concordiam solidaritatemque cum populo Ucrainico affirmandam. Papa Franciscus pro populo Ucrainico oravit memor vaticinationis de pace, quae Fatimae, in oppido Portugalliae, anno 1917 praedicta erat.[61]

Die 26 Martii 2022
Sergius Rudskoy, princeps consilii praetorii virium Russicarum, annuntiavit copias Russiae animum attenturas esse ad orientalem Ucrainae regionem "liberandam", significans fieri posse, ut strategia mutaretur.[62]

Die 27 Martii 2022
Leopoli impetus bombarum factus est.

Die 28 Martii 2022
Urbs Mariupolis maxima ex parte destructa est et ad quadraginta milia hominum ab initio incursionis ad Russicum territorium abducti sunt.[63] Diarium Russicum liberale, cui nomen est Novaya Gazeta, exemplaria divulgare vetitum est iussu censurae Russicae.[64]

Die 29 Martii 2022
Constantinopoli conventus de indutiis ineundis habitus est, in quo legatio Ucrainica proposuit, ut Ucraina neutri parti se adiungeret et, ut solebat, armis nuclearibus careret. Legatio Russica non mediocrem remissionem pugnarum annuntiavit, praesertim in regionibus Kioviensi et Czernihoviensi, id quod a civitatibus occidentalibus in dubium vocabatur.[65]

Die 30 Martii 2022
Contra consensum indutiarum pridie deliberatum impetus bombarum Czernihoviae et Kioviae factus est.[66] Secundum UNICEF, plus quam duodecies centena milia impuberum ex patria fugati atque in exsilio sunt.[67]

Die 31 Martii 2022
Rectio Russiae poenis oeconomicis repugnans minata est se subvectionem gasii naturalis esse omissuram, si negotia cum civitatibus occidentalibus non per Rubelos expedirentur.[68]

Die 1 Aprilis 2022
Bielogrodae, in urbe Russiae, tela ignifera ex duobus helicopteris coniecta sunt in quoddam depositorium petrolei. Rectio Russiae culpam illius facti Ucrainae attribuit.[69] Milites Russici ergasterium atomicum Czernobelense reliquerunt.[70]

Die 2 Aprilis 2022
Copiae Russicae a militibus Ucrainicis ex urbe Irpin, in regione Kioviensi sita, pulsae sunt.[71]

Die 3 Aprilis 2022
Kiovia contentione militum Ucrainicorum liberata est. At Buchae, in oppido regionis Kioviensis, multi homines more abominabili minis terrestribus necati sunt, id quod praeses Vladimirus Zelens'kyj scelus belli et scelus contra humanitatem condemnavit.[72] Odessae impetus bombarum in aedificia petrolei factus est.

Die 4 Aprilis 2022
Vladimirus Zelens'kyj ipse Bucham iit ea loca visum, ubi homicidium factum erat, et illud scelus genocidium atrox iudicavit. Rectione Russiae negante tamen exstant satellitum imagines, quae orationi Russicae repugnant.[73] Unio Europaea et Civitates Foederatae rem condemnaverunt, novam poenam contra Russiae rectionem postulantes.[74]

Die 5 Aprilis 2022
Vladimirus Zelens'kyj, praeses Ucrainae, Concilium Salutis de bello et genocidio in Ucraina nec non de pace allocutus est ope telecommunicationis.

Die 6 Aprilis 2022
Unio Europaea commercium carbonis interdixit ut poena genocidii Buchae facti. Papa Franciscus pro genocidii victimis oravit cum vexillo Ucrainae ex Bucha allato, et rem atrocem condemnavit.[75]

Die 7 Aprilis 2022
Conventus generalis Consociationis Nationum sententiam tulit, ut Russia e Consilio iurum humanorum excluderetur.[76]

Phasis secunda (diebus 8 Aprilis - currentibus)[recensere | fontem recensere]

Die 8 Aprilis 2022
In stationem ferriviariam urbis Kramatorsk, in regione Donetskensi in Ucraina orientali sitae, impetus rochetarum factus est, quo plus quam 52 homines ex ea urbe fugituri necati sunt.[77] Vladimirus Zelens'kyj Boris Johnson, primum ministrum Britannarum Regni, Kioviae convenit. Deinde cum Ursula de Leyen, Commissionis Europaeae praeside, collocutus est.[78]

Die 9 Aprilis 2022
Corpora 132 civium reperta esse Makariviae, in oppido regionis Kioviensis, palam factum est.[79]

Die 11 Aprilis 2022
Carolus Nehammer, primus minister Austriacus, Moscuam iit, ubi cum Vladimiro Putin collocutus finem belli impetrare conatus est.[80]

Die 12 Aprilis 2022
Vladimirus Putin se incursionem continuare velle dixit, donec "nobile" propositum patriae assequeretur.[81] Mariupoli copiae Russicae portum urbis aggredientes armis chemicis usae esse dicuntur.[82]

Die 13 Aprilis 2022
Vladimirus Zelens'kyj invitationem Francisci Gualterii Steinmeier, praesidis Germaniae, rationibus politicis recusavit, quia ille tum, cum rerum externarum Germaniae minister erat, in gasio naturali ex Russia acquirendo iuverat.[83]

Pittacium cursuale Die 14 Aprilis 2022
Ucrainicum, duo dies ante navem mersam publicatum, militem Ucrainicum et navem pingit.[84][85]

Moskva, navis bellica et navis praetoria Classis Russicae, in Mari Nigro mersa est. Incertum erat, quomodo navis illud detrimentum passa esset, videlicet, an affecta esset missilibus generis Neptuni (secundum rectionem Ucrainae), an calamitate ignis (secundum rectionem Russiae).[86]

Die 15 Aprilis 2022
Copiae Russicae tela ignifera in Kioviam coniecerunt, postquam navis bellica Moskva mersa est.[87]

Die 16 Aprilis 2022
Rectio Russiae epistulam diplomaticam ad Civitates Foederatas misit admonens, ut, si de praebitione armorum non destitissent, "consequentia non praedicenda" fierent.[88] Insuper rectio Russiae tredecim hominibus politicis Britannarum Regni, inter eos primus minister Boris Johnson, omni Russia interdixit.[89]

Die 17 Aprilis 2022
Rectio Ucrainae condicionem a copiis Russicis positam, scilicet ut defensores urbis Mariupolis arma deponerent, reiecit. Papa Franciscus oratione sua, quam Romae per sollemnia Paschatis habuerat, violentiam destructionemque a Russia actam condemnavit.[90]

Die 18 Aprilis 2022
Leopoli, in urbe Ucrainae occidentalis, quae incursione Russica hucusque intacta erat, primus impetus telorum igniferorum factus est, quo homines ex populo necatos esse ferunt.[91]

Die 19 Aprilis 2022
Vladimirus Zelens'kyj copias militares Russiae proelium magnum in regionibus Donetskensi et Luganskensi (Donbas coniunctim vocatis) inicitare affirmavit.[92] Dionysius Šmyhal defensores civiles et milites Mariupolis usque ad ultimum sine deditione pugnaturos esse dixit.[93]

Die 20 Aprilis 2022
Dux militaris Mariupolis ultimam petitionem subsidii postulavit, dum fabrica metallurgica nomine Asovstal (Ucrainice Азовсталь), in qua ferrum et chalybs efficiebatur quaeque illi et mille fere hominibus adhuc refugio est, magno impetui telorum igniferorum subicitur.[94]

Die 21 Aprilis 2022
Vladimirus Putin impetui in fabricam metallurgicam Asovstal finem fieri et ipsum locum occludi iussit, ut, dum multi homines in Asovstal includuntur, "ne musca quidem" evolare posset. Mariupoli magnum sepulcretum hominum necatorum ex caelo inventum est.[95]

Die 22 Aprilis 2022
Proelia in meridionali Ucraina et in orientali parte regionis Donbas aggravata sunt. Vladimirus Zelens'kyj dixit Russiam id agere, ut populus in iis regionibus occupatis habitans ad simulata suffragia vocaretur et, quibus factis, ita civitates fierent Russiae faventes.[96] Ucraina Moskvam, navem bellicam die 14 Aprilis 2022 in Ponto mersam, "hereditatem culturalem sub aqua" appellavit.[97]

Die 23 Aprilis 2022
Duo duces Russici prope Chersonium[98] octoque imbelles, in quibus infans puellula trimestris, Odessae telis igniferis necati sunt.[99]

Die 25 Aprilis 2022
Antonius Blinken, Civitatum Foederatarum Secretarius Civitatis, Vladimirum Zelens'kyj convenit Kioviae, una cum Lloyd Austin, Civitatum Foederatarum Secretario Defensionis, qui se sperare dixit Russicas amissiones in Ucraina factas administrationem Russiae dehortaturas esse, ne talia facinora alibi repeterentur.[100]

Die 26 Aprilis 2022
Antonius Guterres, Nationum Unitarum secretarius generalis, Vladimirum Putin Moscuae convenit, quocum de auxilio humanitario Mariupolim ferendo deque hominibus ex urbe oppugnata servandis locutus est.[101]

Die 27 Aprilis 2022
Vladimirus Putin exteras civitates monuit, ut caverent, ne rebus, quae in Ucraina gererentur, se interponerent; si vero civitas aliquae sese interponere conata esset, eandem rapidissimum responsum "fulminis more" laturam esse. Gazprom subvectionem gasii naturalis in Poloniam et Bulgariam omisit.[102]

Die 28 Aprilis 2022
Antonius Guterres Vladimirum Zelens'kyj Kioviae convenit profitens Consilium securitatis efficere non potuisse, ut bellum evitaretur aut conficeretur, eamque impotentiam esse causam magnae frustrationis et irae. Vladimirus Zelens'kyj affirmavit Antonio Guterres copiam fuisse, ut omnia scelera bellica, quae a Russia in Ucraina essent commissa, videret ac testaretur.[103]

Die 29 Aprilis 2022
Rectio Ucrainae persecutionem decem militum Russicorum inchoavit, qui arguuntur scelera bellica Buchae commisisse, in quibus cives imbelles cruciatos, violatos, necatos esse constat.[104]

Die 30 Aprilis 2022
Urbs Charcovia telis missilibus identidem quassata est, quamvis Vladimirus Zelens'kyj affirmavisset vires Ucrainicas in ea regione "belligerando aliquantum succedere".[105]

Die 1 Maii 2022
Aeroplana militaria Russica paulisper per spatium aerium et Sueciae[106] et Daniae[107] volaverunt. Mariupoli viginti fere cives fabricam metallurgicam Asovstal reliquerunt.[108]

Die 2 Maii 2022
Sergius Lavrov, rerum externarum Russiae minister, in percontatione televisifica interrogatus, quemadmodum Russia asseverare posset se pro "de-nazificanda" Ucraina pugnare, praesertim cum praeses Vladimirus Zelens'kyj ipse esset Iudaeus, aperte respondit "etiam Adolfum Hitler originem suam a Iudaeis traxisse; id omnino nihil significare".[109] Quibus dictis Lavrov praesidem Ucrainae cum molitore Holocausti comparavit, id quod rectio Israelis indignissime tulit, renuntians ea dicta esse cum inexcusabilem flagitiosissimamque pronuntiationem tum terribilem errorem historicum.[110]

Die 3 Maii 2022
Vladimirus Putin cum Emmanuele Macron diutissime per telephonum collocutus est, monens civitatibus occidentalibus, si pacem voluissent, desinendum esse arma in Ucrainam mittere.[111] Russi impetum telorum missilium generis Onyx in aeroportum militarem Odessensem fecerunt, ubi etiam aeronavium receptacula, in quibus arma peregre illata deposita esse dicebantur, deleta sunt.[112] Ministerium rerum externarum Russicae Foederationis ea, quae Sergio Lavrov antea dicere placuerant, iteravit et defendit, nempe originem praesidis Zelens'kyj sententiae Cremlinicae non repugnare, quominus Ucraina a "neonazistis" regeretur, insuper afferens rectionem Israelis "neonazistas" in Ucraina adiuvare.[113]

Die 4 Maii 2022
Unio Europaea complures novorum consiliorum rationes, fortasse acerrimas omnium, quas hucusque imponebat, proposuit, inter alia plenam interdictionem petrolei ex Russia importandi et sanctiones in eos, qui scelera belli commisisse putantur.[114] Ministerium agri culturae Ucrainae nuntiavit Russiam 400.000 tonnarum frumenti e regionibus occupatis asportanda curavisse, tertiam igitur partem copiae frumenti, quae in regionibus Chersoniensi, Zaporizhiensi, Donetskensi et Luganskensi seposita erat; si copia rei frumentariae deinceps esset imminuta, famem instaturam esse;[115] urbem Mariupolim a mense Martio iam fame urgeri.[116] Ministerium defensionis Russiae rettulit circiter 100 milites Russicos in quodam periculo Kaliningradi facto "simulasse" rochetas generis Iskander ad arma nuclearia portanda accommodatas "electronice mittere" necnon impetus, qui talem missionem sequi possent, prohibere.[117]

Die 5 Maii 2022
Antonius Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit omnia esse experienda, ut homines, qui sese in fabricam metallurgicam Asovstal confugissent, "ex iis locis infernis" eriperentur. Vladimirus Putin vires suas tutum transitum hominibus daturas esse affirmavit, si propugnatores Ucrainici sese dedituri essent. Rectio Israelis nuntiavit praesidem Putin se telephonice de dictis antisemiticis a ministro Lavrov elocutis excusavisse.[118]

Die 6 Maii 2022
Urgentibus causis Programma mundiale alimenti Nationum Unitarum expoposcit, ut portus in regione Odessensi rursus patefierent, ita ut cibaria, quae in Ucraina bello vexata proveniunt, libere in ceteras orbis terrarum partes evehi atque exportari possent ad instantem crisim famis coercendam.[119]

Die 7 Maii 2022
Vladimirus Zelens'kyj dixit Russiam, si de pacis condicionibus agere voluisset, in ea loca se recipere debere, quae ante incursionem tenuisset.[120] Aliquot diebus ante iam negaverat se ullas indutias, quae copiis Russicis permitterent in regionibus occupatis manere, esse accepturum.[121]

Die 9 Maii 2022
Dum Moscuae Dies Victoriae in Foro Pulchro cum sollemni pompa militari celebratur, Vladimirus Putin orationem ad populum habuit, in qua vetera cum recentioribus coniunxit.[122] Dixit enim patriae defensionem semper sanctam fuisse, cum fatum eius in discrimen venisset; nunc autem novam "rem poenae" in regione Donbas geri et "invasionem" in terras Russiae antiquitus proprias, addita Crimaea, palam praeparatam atque instructam esse; Kioviae comparationem armorum nuclearium significatam esse; consociationem OTAN in territoriis Russiae adiacentibus omnia ad infrastructuram militarem pertinentia sedulo providere coepisse; periculum crevisse in dies; hanc aggressionem a Russia ad agendum coacta praeveniendo repulsam esse; illos, qui Magno Patrio Bello nazismum profligavissent, singulare exemplum virtutis fortitudinisque in omne tempus Russis praebuisse; eos, qui nunc pugnarent, ea defendere, pro quibus eorum patres, avi, proavi pugnavissent.[123]

Die 10 Maii 2022
Emmanuel Macron, iterum praeses Franciae creatus, Olaum Scholz, cancellarium foederalem Germaniae, pridie Berolini convenerat, ubi in conventu diunariis edocendis de Ucraina in Unionem Europaeam accipienda locutus est, verens, ne essent complures anni, forsitan decennia, quoad Ucrainae liciturum esset sese ad Unionem Europaeam applicare.[124] Dum Odessae fiunt impetus rochetarum generis Kinsal, relatum est milites Russicos tela in fabricam metallurgicam Asovstal conicere; adhuc centum fere imbelles cum aliquot defensoribus ibi perseverare.[125][126]

Die 11 Maii 2022
Ferunt copias Ucrainicas nonnullos vicos rusticos ab urbe Charcovia ad septentriones et orientem solem vergentes a viribus Russicis recuperavisse easque retro ad fines compulisse.[127]

Die 12 Maii 2022
Milites Russici instrumentis monitoriis deprehensi et excepti sunt, cum Ucrainos inermes peterent eosque a tergo necarent.[128] Postquam Saulus Niinistö, praeses Finniae, et Sanna Marin, prima ministra Finniae, sententiam suam aperuerunt, ut Finnia Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali quam celerrime sese adiungeret, ministerium rerum externarum Russiae nuntiavit Foederationem Russicam coactum iri consilia voluntati Finnicae respondentia inire, ut crescens comminatio securitatis suae reprimeretur.[129]

Die 14 Maii 2022
Copiae militares Ukrainae Charcoviam liberaverunt post proelium severum. Sed bellum summum in Ukraine lognum esse potest.[130]

Die 16 Maii 2022
Factio socialis democratica rectionis Sueciae voluntatem ad OTAN cum Finlandia participandum confirmat.[131]

Die 17 Maii 2022
Omnes homines Mariupolis sub dedictionem iit ad ultimum post proelium octoginta dies.[132]

Die 18 Maii 2022
Antonius Guterres, secreatrius generalis Nationium Unitarum discrimen alimentorum mundiale parere dixit, si portus Odessae non liberatur et reconsturctus erit.[133]

Die 19 Maii 2022
Miles Russicus in custodia datur ratione sceli bellici civiem necandi eius culpam confitetur apud primium iudicium de scelis bellcis in Ucraina.[134]

Die 20 Maii 2022
Rectio Ucrainae Ergasterium atomicum Zaporizhiense electricitatem ad Russiam non offere posse dixit, quia tempus longum necesse est ad circuitum electricitatis mutandum, sicut tempus pontis inter Crimaeam et Paeninsula Tamanica fuit.[135]

Die 21 Maii 2022
Collegium Russicum Gazprom subvectionem gazii naturalis in Finlandiam omisit, ratione stipendii sed etiam voluntatis Finlandiae OTAN participandi putatur.[136]

Die 23 Maii 2022
Miles Russicus, Vadim Shishimarin, 21 annos natus, sententiam poenae perpetuae datur ratione scelii bellici qui civem 62 annos natum necavit.[137]

Die 24 Maii 2022
Voris Bondarev, legatus diplomatiae Russicus suum officium abrogavit, modo bellum sanguinarium et absurdum pro populi Ucrainis Russicisque a Vladimiro Putin condamnandi.[138]

Die 25 Maii 2022
Proelium ad Severodonetsk, urbs regionis Luganskensis magnum fit, dum via a Bakmut ad Severodonetsk fons progressus Ucrainae facta est.[139]

Die 26 Maii 2022
Impetus bombarum in Charcovia fit, quod octo homines inter eos infantem necavit.[140]

Die 28 Maii 2022
Copiae militares Ucrainae ex Severodonetsk regressae esse potest, dum res peior pro Ucraina fit vis Russicae causa.[141]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice 'special military operation'. Confer haec verba: "In nexu ut in consensu cum articulo 51 partis? 7 chartae Consociationis Nationum, cum sancione consilio Foederationis Russicae et consensu cum confirmatis Concilio Foederali die 22 Februarii istius anni foederibus de amicitia et auxilio mutuo cum Republica Populari Donetskensi et Republica Populari Luganskensi accipio ego solutionem? praecipuum negotium militare habentem" (В связи с этим в соответствии со статьёй 51 части 7 Устава ООН, с санкции Совета Федерации России и во исполнение ратифицированных Федеральным Собранием 22 февраля сего года договоров о дружбе и взаимопомощи с Донецкой Народной Республикой и Луганской Народной Республикой мною принято решение о проведении специальной военной операции)
  2. Blake, Daniel Keane, Elly (15 Martii 2022). "What is the Homes for Ukraine refugees scheme and how do you apply?" .
  3. "Ukrainian exodus could be Europe's biggest refugee crisis since World War II". 3 Martii 2022 .
  4. "Situation Ukraine Refugee Situation" .
  5. Ratcliffe, Rebecca; Clayton, Abené; Gabbatt, Adam; Chao-Fong, Léonie; Lock, Samantha; Ambrose, Tom (19 Martii 2022). "Biden outlines 'consequences' if China aids Russia – as it happened". The Guardian 
  6. "Ukraine war: Putin being misled by fearful advisers, US says". BBC News. 31 Martii 2022 .
  7. OMS ad necessitatem medicam? in Ucraina refert (Anglice).
  8. Praeterea, incursio indutias Olympicas violare dicebatur.
  9. Kirby, Jen (28 Februari 2022). "Putin's invasion of Ukraine, explained" .
  10. "Conflict in Ukraine". Council on Foreign Relations. 28 Februarii 2022 .
  11. "Russia's invasion of Ukraine". 26 Februarii 2022 .
  12. Perrigo, Billy (22 Februarii 2022). "How Putin's Denial of Ukraine's Statehood Rewrites History" .
  13. "Putin Says He Does Not Plan to 'Restore Empire'". 22 Februarii 2022 .
  14. Tabarovsky, Izabella; Finkel, Evgeny (27 Februarii 2022). "Statement on the War in Ukraine by Scholars of Genocide, Nazism and World War II". The Jewish Journal of Greater Los Angeles .
  15. Abbruzzese 2022.
  16. "NATO-Russia relations: the facts". NATO. 27 Ianuarii 2022 .
  17. Wiegrefe, Klaus (15 Februarii 2022). "NATO's Eastward Expansion: Is Vladimir Putin Right?". Der Spiegel .
  18. "Why did Russia invade Ukraine and what does Putin want?" (BBC).
  19. "NATO-Russia relations: the facts," NATO. 27 Ianuarii 2022.
  20. "Live updates: Hungary's Orban condemns Russian attack."
  21. Textus interretialis.
  22. "Massive EU sanctions to target Putin's war chest."
  23. Oratio ad contionem sociorum Foederationis Russicae, die 25 Aprilis 2005 habita: "Прежде всего следует признать, что крушение Советского Союза было крупнейшей геополитической катастрофой века. Для российского же народа оно стало настоящей драмой. Десятки миллионов наших сограждан и соотечественников оказались за пределами российской территории."
  24. Textus carminis Сделан в СССР
  25. Conspicua est similis dictio inter Russicum специальной (praecipuae) военной (militaris) операции (operationis) et Ucrainicum спеціального (praecipuae) призначення (missionis); pariter conspicua sunt insignia non-cyrillica et "Z" vehiculorum militarium Russicorum et "Ƶ" (hamus lupi) regiminis Asov
  26. http://en.kremlin.ru/events/president/news/67843 (Anglice)
  27. Council of Europe suspends Russia’s rights of representation.
  28. Putin puts nuclear deterrent on alert.
  29. swissinfo.ch, cum versione Russica: высшие должностные лица ведущих стран НАТО допускают и агрессивные высказывания в адрес нашей страны, поэтому приказываю министру обороны и начальнику Генерального штаба перевести силы сдерживания российской армии в особый режим несения боевого дежурства.
  30. Russian-backed separatist leader expects his forces to surround Mariupol on Tuesday (CNN).
  31. Russians attack Babyn Yar Holocaust massacre site in Kyiv (Jerusalem Post).
  32. Dagens nyheter: Ryska stridsplan kränkte svenskt luftrum: "Helt oacceptabelt" (Russica aeroplana insectatoria Suecicum spatium aeriale violabant: "Prorsus inacceptabile").
  33. Russia troops capture Europe's largest power plant in Ukraine after intense battle.
  34. Médecins Sans Frontières, Human dignity and life must be respected in besieged Mariupol, Ukraine.
  35. Russian forces 'fire rockets at SECOND nuclear facility'.
  36. Thousands arrested across Russia at anti-war protests.
  37. Ordo mundi sanitarius de oppugnatione sedis suae (Anglice).
  38. Протесты против вторжения в Украину.
  39. Top Vatican official says reported bombing of Ukraine children's hospital 'unacceptable'
  40. Russia's bombing of maternity and children's hospital an 'atrocity', Zelensky says (CNN).
  41. Ukraine war: No progress on ceasefire after Kyiv-Moscow talks (BBC).
  42. Mariupol blocked. All bridges, approaches to town destroyed
  43. Ukraine's Mariupol says 1,582 civilians killed by Russian shelling and blockade
  44. Ukraine war: Protests after Russians 'abduct' Melitopol mayor (BBC).
  45. Nocny atak Rosjan. Niemal 30 km od granicy z Polską (Impetus nocturnus Russicus, fere 30 chiliometra a Poloniae finibus) (Polonice).
  46. Ukraine war: Demonstrator disrupts Russia's flagship evening news broadcast (BBC).
  47. Kyiv to impose 35-hour curfew amid fresh Russian attacks
  48. Ukraine war: Hostages as Russian forces occupy hospital, official says
  49. Russia attacks theatre sheltering civilians, Ukraine says
  50. The Russian Federation is excluded from the Council of Europe
  51. UN international court of justice orders Russia to halt invasion of Ukraine
  52. Ukraine war in maps: Tracking the Russian invasion
  53. Putin hails Crimae annexation war with lessions on heroism
  54. Российские военные уничтожили скрад боеприпасов ВСУ ракетами "Кинжал".
  55. Ukrainian art school shelting 400 residents in Mariupoli hit by Russian bombs, city council says
  56. In Mariupoli, children bear the brunt of Vladimir Putin's war
  57. Ukraine conflict: Russia trying to starve Mariupol into surrender - MP
  58. Russians used phosphorus bombs near Kiev
  59. Ukraine war: Russian journalist Oksana Baulina killed in Kyiv shelling
  60. Western leaders meet to discuss Ukraine support
  61. Pope's peace prayer for Ukraine recalls Fatima prophecy
  62. Russia targets east Ukraine, says first phrase over
  63. Russia transfers thousands of Mariupol civilians to its territory
  64. Russia-Ucraine live updates: Russia's Novaya Gazeta newspaper suspends publication
  65. Russia promises to scale back Ukraine war but West sceptical
  66. War in Ukraine; Russia lauches news attacks after peace promise
  67. Two million refugee children flee war in Ukrainein search safety across borders
  68. Russia threatens to stop supplying gas if not paid in roubles
  69. War in Ucraine: Russia accuses Ukraine of attacking oildepot
  70. Ukraine war: Russian troops leave Chernobyl, Ukraine says
  71. Battle for Irpin: Russian forces pushed out of Kyiv suburb
  72. Ukraine war: Bucha street littered with burned-out tanks and corpes
  73. "Bucha killings: Satellite image of bodies site contradicts Russian claims."
  74. Russia facing new sanctions after accusation of atrocities in Bucha, Ukraine
  75. "Pope kisses Ukrainian flag, condemns 'the massacre of Bucha.'"
  76. "UN votes to suspend Russia from human rights council over killing in Bucha."
  77. "Ukraine says at least 52 people killed in Russian rocket attack on Kramatorsk train station."
  78. Ukraine: EU chief offers Kyiv fast track to membership.
  79. Bodies of 132 civilians reportedly found in Makariv, near Kyiv.
  80. Austria's leader urges Vladimir Putin to stop Ukraine war durning in-person meeting.
  81. Ukraine war: Putin vows continue invation until noble aims met
  82. Ukraine War: US "deeply concerned at report of Mariupol chemical attack.
  83. Zelensky refuses to host Germany-s Steinmeiner - report.
  84. "Ukrainian soldiers who told Russian warship 'go f*** yourself' honoured on postal stamps". 14 Aprilis 2022 .
  85. Michael, Chris (12 Martii 2022). "Ukraine reveals 'Russian warship, go fuck yourself!' postage stamp" .
  86. Russian warship Moskva has sunk - defence ministry.
  87. Russian Ukraine war latest: explosions in Kyiv after sinking of Russian warship; fighting reported at Mariupol steel plant - live.
  88. Ukraine round-up: Russia sends warning to US
  89. Ukraine war: Russia bans Boris Johson from country over Ukraine war.
  90. Ukraine round-up: Ukraine defies Mariupol deadline as Kharkiv shelled.
  91. Ukraine war: First civilian deaths in Lviv shatter sense of safety
  92. Ukraine says 'Battle of Donbas' has begun, Russia pushing in east (Reuters).
  93. Ukraine war: Mariupol defenders will fight to the end, says PM (BBC).
  94. Ukraine war: Mariupol commander makes 'last' plea for help (BBC).
  95. Ukraine round-up: Putin backs off storming of Asovstal as Mariupol 'mass graves' found.
  96. Ukraine war: Russia aiming for full control of south.
  97. Moskva cruiser has become an object of underwater cultural heritage of Ukraine.
  98. Military intelligence: 2 Russian generals killed near Kherson.
  99. Russia-Ukraine war: Baby killed in missile attack on Odesa; Zelenskiy says.
  100. Ukraine news: US wants to see a weakened Russia
  101. UN ready to evacuate people from Mariupol, says chief in Moscow visit
  102. Ukraine war: Putin warns against foreign intervention
  103. Ukraine war: UN chief admits Security Council has failed
  104. Ukraine launches hunt for Russian soldiers accused of Bucha war crimes
  105. Kharkiv shelled as Russia maintains its offensive
  106. Dagens nyheter: Aeroplanum militare Russicum spatium aerium Suecicum violavit. (Suecice)
  107. Politiken: Russi nobis salutem mittunt dicuntque se sanctionibus satiatos esse. (Danice)
  108. Mariupol civilians leave besieged Asovstal steelworks
  109. Israel outrage at Sergei Lavrov's claim that Hitler was part Jewish
  110. Israel says Russian comments on Nazism and Ukraine are 'unforgivable'
  111. Ukaine war: Putin tells Macron West should stop sending arms
  112. Russian forces hit hangars with foreign arms in Odessa with Onyx missiles
  113. Russia doubles down on foreign minister's Hitler remarks, accuses Israel of supporting "neo-Nazis" in Ukraine
  114. EU plans Russian oil ban and war crimes sanctions
  115. Ukraine Claims 400,000 Tonnes Of Grain 'stolen' By Russian Forces From Occupied Areas
  116. ‘Hell on earth’: survivors recount the assault on Mariupol
  117. Russia Simulates Nuclear Strikes Near EU
  118. Mariupol fighting: More evacuations from besieged city on Friday, UN says
  119. WFP calls for urgent opening of Ukrainian ports to help rein in global hunger crisis
  120. Ukraine war: Russia must withdraw to pre-invation position for a deal - Zelensky
  121. Zelensky says Ukraine can’t accept any peace deal that leaves Russian troops on his country’s territory
  122. Putin says Russia fighting for motherland in Ukraine in Victory Day speech
  123. Выступление Президента России на военном параде (Oratio praesidis Russiae in pompa militari habita): "Защита Родины, когда решалась её судьба, всегда была священной. (…) В открытую шла подготовка к очередной карательной операции на Донбассе, к вторжению на наши исторические земли, включая Крым. В Киеве заявляли о возможном приобретении ядерного оружия. Блок НАТО начал активное военное освоение прилегающих к нам территорий. (…) Опасность росла с каждым днём. (…) Россия дала упреждающий отпор агрессии. Это было вынужденное, своевременное и единственно правильное решение. (…) Те, кто сокрушил нацизм в годы Великой Отечественной войны, показали нам пример героизма на все времена. (…) Сегодня (они защищают) то, за что сражались (их) отцы и деды, прадеды."
  124. Ukraine bid to join EU will take decades says Macron
  125. Ukraine latest news: Mariupol official says civilians still in steelworks
  126. Ukraine says Russia pounding Mariupol steel works, mayor's aide says 100 civilians remain
  127. Ukraine war: Russia pushed back from Kharkiv - refort from front line
  128. Ukraine conflict: Russian soldiers seen killing unarmed civilians
  129. Finland moves to join NATO ‘without delay’ after Ukraine invasion
  130. Ukraine has won the battle of Kharkiv, analysts says, as Kyiv warns of 'long phase of war'
  131. Ukraine war: Sweden and Finland confirm Nato plans in historic shift.
  132. Mariupol: The 80 days that lef a flourishing city in ruins
  133. Ukraine invation could cause global food crisis, UN warns
  134. Russian soldier pleads guilty in first war crims trial of Ukraine conflict
  135. Ukraine says giant Zaporizhzhia nuclear plant can't supply Russia
  136. Russia halts gas supplies to Finland
  137. Ukraine war: Russian soldier Vadim Shishimarin jailed for life over war crime
  138. Russian diplomat quits over war in Ukraine
  139. Severodonetsk: Battle for key road as fighting reaches Ukraine city
  140. Ukraine war latest news: Shelling in Kharkiv kills eight including bady
  141. Ukirane war: Troops could quit Severodonetsk amid Russian advance - official

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abbruzzese, Jason. 2022. "Putin says he is fighting a resurgence of Nazism. That's not true". NBC News, 24 Februarii 2022. Textus interretialis.

Nexus interni