Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Magnus Ducatus Lituaniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Magnus Ducatus Lituaniae
Res apud Vicidata repertae:
Magnus Ducatus Lituaniae: insigne
Continens: Europa
Caput: Vilna

Gubernium

Monarchia
Consilium: Seimas of the Grand Duchy of Lithuania

Populus

Numerus: 3 500 000
Sermo publicus: Lingua Ruthenica antiqua
Moneta: Lithuanian long currency, Grossus, złoty

Tabula aut despectus

Magnus Ducatus Lituaniae: situs
Incrementum Magni Ducatus Lituaniae a saeculo XIII usque ad saeculum XV.
Magnus Ducatus Lithuaniae, Tobias Lotter, 1780

Magnus Ducatus Lituaniae[1] (Polonice Wielkie Księstwo Litewskie, Ruthenice: Великое князство Литовское, Руское, Жомойтское и иных,[2], Lituanice Didžioji Lietuvos, Rusijos ir Žemaitijos kunigaikštystė[3]) fuit civitas sui iuris Europae orientalis, quae a saeculo tertio decimo usque ad annum 1791 duravit. A Lituanis, tribu Balthico condita, saeculo quinto decimo terras hodiernae Rutheniae Albae, Lettoniae, Lituaniae, ac partes Estoniae, Poloniae, Russiae, Ucrainae regnabat.

Incolae Magni ducatús multitudinem linguarum, religionum, culturarum, morum habebant. Saepius Lingua Ruthenica antiqua in vita et in chartis cancellariis erat in usu.

Litterae Latinae, maxime postquam Ducatus cum Regno Poloniae est unitus, assidue inibi colebantur; inter doctos eius sunt Ioannes Lasitius, Solomon Rysinius, Nicolaus Hussovianus et alii. Carmina epica Radivilias Ioannis Radvani et Carolomachia compositae sunt.

Societas, foedus, unitas cum Regno Poloniae[recensere | fontem recensere]

Anno 1386 actu unitatis Krevensis domus ducum Lithuaniae cum domo regum Poloniae coniuncta est: Magnus Dux Lithuaniae Hedvigem Andegavenam, reginam Poloniae, duxit uxorem, ideoque rex factus est Poloniae nomine Władysław II Jagiełło. Simul decretum est ipsius, eiusdem familiae, magnae partis nobilitatis totiusque Lithuaniae, quae adhuc fuerat terra paganica, baptisma in ritu Ecclesiae Romanae, quod annis ab 1387 ad 1388 est exactum.

Unitas Lublinensis[recensere | fontem recensere]

Anno 1569 actu unitatis Lublinensis ambo imperia coniuncta sunt in unum Regnum Poloniae Magnumque Ducatum Lithuaniae sive Rem Publicam Utriusque Nationis, quae vulgo Res Publica appellabatur.

Res Publica, quamvis una esset unoque regeretur a principe, ex duabus constabat partibus separatis:

  • Corona, sive Regno Poloniae
  • Lithuania, sive Magno Ducatu Lithuaniae

Utrique parti sui erant magistratus, sui exercitus, sui nummi, suus fiscus, sua lingua (Polonica in Corona, in Lithuania Ruthenica usque ad annum 1699, postea Polonica; Latina in ambabus usque ad annum 1795). Una et communia haec erant:

  • rex, qui libere ab utraque natione electus coronabatur Cracoviae in regem Poloniae et simul Magnum Ducem Lithuaniae
  • concilium generale, cui intererant 77 legati ex Corona, 50 ex Lithuania
  • senatus, in quo erant 113 senatores ex Corona, 27 ex Lithuania
  • res pertinentes ad rei publicae terras defendendas
  • res exterae administrandae

Occasione unitatis Lublinensis Sigismundus II Augustus, rex Poloniae Magnusque Dux Lithuaniae, mandatum dedit, ut cederet Lithuania Coronae eis terris quae nostra aetate nuncupantur Ucraina (quod vocabulum significat 'terras finitimas'; hae enim erant u kraja, hoc est 'apud finem' sive 'prope finem' totius regni).

Magnus Ducatus (Coronae exemplo) divisus est in palatinatus qui rursus in castellanias dividebantur.

Magnum Ducatum Lithuaniae lex sustulit anno 1791 Varsoviae in Concilio Rei Publicae promulgata, quae dicitur Constitutio III Mai.

Magni Duces[recensere | fontem recensere]

Unitas personalis cum Regno Poloniae[recensere | fontem recensere]

Reges Poloniae[recensere | fontem recensere]

Res Publica Utriusque Nationis (1569-1795)[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Magnus Ducatus Lituaniae: L.I. Rudawski, L. Mizlerus, Historiarum Poloniae ab excessu Vladislai IV ad pacem Olivensem usque libri IX (Varsaviae et Lipsiae, 1755); vel Lithuaniae: Simon Grynaeus, Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum (Basileae: apud Io. Hervagium, 1532), lib. 2, p. 517, vel Magnus Ducatus Lithuaniae, νide tabulam anni 1778: "Magnus Ducatus Lithuaniae in suos palatinatus et castellanias divisa".
  2. Statutum Magni ducatús Lituaniae (1529), Pars 1., Art. 1.: "На первей преречоным прелатом, княжатом, паном, хоруговым, шляхтам и местом преречоных земель Великого князства Литовского, Руского, Жомойтского и иных дали есмо" (videas: Pervyi ili staryi Litovskii statut, in: Vremennik obshchestva istorii i drevnostei Rossiiskih, lib. 18, 1854, p. 2.
  3. Sc. Latine Magnus ducatus Lituanorum Russorum Samagitarum aliorumque.
  4. Codex diplomaticus Prussicus, cf. [1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lithuaniam, Magnum Ducatum spectant.