Jump to content

Psalmus 46

E Vicipaedia
(Redirectum de Deus noster refugium)
Pictura ex psalterii Stutgardiensi: "Auferet bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni."
"Ein' feste Burg ist unser Gott", paraphrasis musica psalmi 46 a Luther scripta

Psalmus 46 (enumeratione Graeca psalmus 45 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus noster refugium" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Filiorum Core. Secundum 'Virgines...'. Canticum" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo defensio urbis Hierosolymae et populi Israël a Deo suscepta tractatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Videtur gratiarum esse actio, potius pro certa liberatione, quam pro continuo Dei auxilio, quo semper statum Ecclesiae tutatus est. Colligere enim licet, quum ingenti metu perculsa esset Ierosolyma, et laboraret in summo discrimine, fuisse praeter spem subita et mirabili Dei virtute servatam. Ideo Propheta, quisquis fuerit Psalmi author, tam insigne Dei beneficium commendans, hortatur fideles ut se intrepide in eius tutelam committant, nec dubitent, eo custode et salutis suae vindice freti, contra omnes hostiles insultus, perpetuo se fore salvos: quia proprium eius munus sit omnes sedare.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 46 (45) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
2 Deus noster refugium et virtus;
adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
4 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum;
conturbati sunt montes in fortitudine eius.
5 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei:
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6 Deus in medio eius, non commovebitur;
adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna:
dedit vocem suam, mota est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum;
susceptor noster Deus Iacob.
9 Venite, et videte opera Domini,
quae posuit prodigia super terram,
10 auferens bella usque ad finem terrae.
Arcum conteret, et confringet arma,
et scuta comburet igni.
11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus;
exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum;
susceptor noster Deus Iacob.

  1. "God’s Defense of His City and People", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 46, p. 218.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 46 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)